Paragrafo 131
Cavendum autem est ne aut tarditatibus utamur [in] ingressu mollioribus ut pomparum
ferculis similes esse videamur aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates quae cum fiunt anhelitus moventur vultus
mutantur ora torquentur; ex quibus magna significatio fit non adesse constantiam. Sed multo etiam magis elaborandum est ne
animi motus a natura recedant quod assequemur si cavebimus ne in perturbationes atque exanimationes incidamus et si attentos
animos ad decoris conservationem tenebimus.
Paragrafo 132
Motus autem animorum
duplices sunt; alteri cogitationis alteri appetitus. Cogitatio in vero exquirendo maxime versatur appetitus impellit ad
agendum. Curandum est igitur ut cogitatione ad res quam optimas utamur appetitum rationi oboedientem praebeamus. Et quoniam
magna vis orationis est eaque duplex altera contentionis altera sermonis contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum
contionum senatus sermo in circulis disputationibus congressionibus familiarium versetur sequatur etiam convivia. Contentionis
praecepta rhetorum sunt nulla sermonis quamquam haud scio an possint haec quoque esse. Sed discentium studiis inveniuntur
magistri huic autem qui studeant sunt nulli rhetorum turba referta omnia; quamquam quae verborum sententiarumque praecepta sunt
eadem ad sermonem pertinebunt.
Paragrafo 133
Sed cum orationis indicem vocem habeamus
in voce autem duo sequamur ut clara sit ut suavis utrumque omnino a natura petundum est verum alterum exercitatio augebit
alterum imitatio presse loquentium et leniter. Nihil fuit in Catulis ut eos exquisito iudicio putares uti litterarum quamquam
erant litterati; sed et alii; hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus erat dulcis litterae neque expressae neque
oppressae ne aut obscurum esset aut putidum sine contentione vox nec languens nec canora. Uberior oratio L. Crassi nec minus
faceta sed bene loquendi de Catulis opinio non minor. Sale vero et facetiis Caesar Catuli patris frater vicit omnes ut in illo
ipso forensi genere dicendi contentiones aliorum sermone vinceret. In omnibus igitur his elaborandum est si in omni re quid
deceat exquirimus.
Paragrafo 134
Sit ergo hic sermo in quo Socratici maxime excellunt
lenis minimeque pertinax insit in eo lepos. Nec vero tamquam in possessionem suam venerit excludat alios sed cum reliquis in
rebus tum in sermone communi vicissitudinem non iniquam putet. Ac videat in primis quibus de rebus loquatur si seriis
severitatem adhibeat si iocosis leporem. In primisque provideat ne sermo vitium aliquod indicet inesse in moribus; quod maxime
tum solet evenire cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut severe maledice contumelioseque
dicitur.
Paragrafo 135
Habentur autem plerumque sermones aut de domesticis negotiis
aut de re publica aut de artium studiis atque doctrina. Danda igitur opera est ut etiamsi aberrare ad alia coeperit ad haec
revocetur oratio sed utcumque aderunt; neque enim isdem de rebus nec omni tempore nec similiter delectamur. Animadvertendum est
etiam quatenus sermo delectationem habeat et ut incipiendi ratio fuerit ita sit desinendi modus.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone