Libro 1, Par. da 136 a 140 - Studentville

Libro 1, Par. da 136 a 140

Paragrafo

136
Sed quomodo in omni vita rectissime praecipitur ut perturbationes fugiamus id est motus animi nimios rationi non

obtemperantes sic eiusmodi motibus sermo debet vacare ne aut ira existat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale

aliquid appareat maximeque curandum est ut eos quibuscum sermonem conferemus et vereri et diligere videamur. Obiurgationes

etiam nonnumquam incidunt necessariae in quibus utendum est fortasse et vocis contentione maiore et verborum gravitate acriore

id agendum etiam ut ea facere videamur irati. Sed ut ad urendum et secandum sic ad hoc genus castigandi raro invitique veniemus

nec unquam nisi necessario si nulla reperietur alia medicina sed tamen ira procul absit cum qua nihil recte fieri nihil

considerate potest.

Paragrafo 137
Magnam autem partem clementi castigatione licet uti

gravitate tamen adiuncta ut et severitas adhibeatur et contumelia repellatur atque etiam illud ipsum quod acerbitatis habet

obiurgatio significandum est ipsius id causa qui obiurgetur esse susceptum. Rectum est autem etiam in illis contentionibus quae

cum inimicissimis fiunt etiam si nobis indigna audiamus tamen gravitatem retinere iracundiam pellere; quae enim cum aliqua

perturbatione fiunt ea nec constanter fieri possunt neque is qui adsunt probari. Deforme etiam est de se ipsum praedicare falsa

praesertim et cum inrisione audientium imitari militem gloriosum.

Paragrafo 138
Et

quoniam omnia persequimur volumus quidem certe dicendum est etiam qualem hominis honorati et principis domum placeat esse cuius

finis est usus ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et tamen adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia. Cn.

Octavio qui primus ex illa familia consul factus est honori fuisse accepimus quod praeclaram aedificasset in Palatio et plenam

dignitatis domum quae cum vulgo viseretur suffragata domino novo homini ad consulatum putabatur. Hanc Scaurus demolitus

accessionem adiunxit aedibus. Itaque ille in suam domum consulatum primus attulit hic summi et clarissimi viri filius in domum

multiplicatam non repulsam solum rettulit sed ignominiam etiam et calamitatem.

Paragrafo

139
Ornanda enim est dignitas domo non ex domo tota quaerenda nec domo dominus sed domino domus honestanda est et ut

in ceteris habenda ratio non sua solum sed etiam aliorum sic in domo clari hominis in quam et hospites multi recipiendi et

admittenda hominum cuiusque modi multitudo adhibenda cura est laxitatis. Aliter ampla domus dedecori saepe domino fit si est in

ea solitudo et maxime si aliquando alio domino solita est frequentari. Odiosum est enim cum a praetereuntibus dicitur:
o

domus antiqua heu quam dispari
dominare domino
quod quidem his temporibus in multis licet

dicere.

Paragrafo 140
Cavendum autem est praesertim si ipse aedifices ne extra modum

sumptu et magnificentia prodeas quo in genere multum mali etiam in exemplo est. Studiose enim plerique praesertim in hanc

partem facta principum imitantur ut L. Luculli summi viri virtutem quis? at quam multi villarum magnificentiam imitati! Quarum

quidem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque revocandus. Eademque mediocritas ad omnem usum cultumque vitae

transferenda est. Sed haec hactenus.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti