Paragrafo 151
Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non
mediocris utilitas quaeritur ut medicina ut architectura ut doctrina rerum honestarum eae sunt iis quorum ordini conveniunt
honestae. Mercatura autem si tenuis est sordida putanda est; sin magna et copiosa multa undique apportans multisque sine
vanitate inpertiens non est admodum vituperanda; atque etiam si satiata quaestu vel contenta potius ut saepe ex alto in portum
ex ipso se portu in agros possessionesque contulit videtur iure optimo posse laudari. Omnium autem rerum ex quibus aliquid
adquiritur nihil est agri cultura melius nihil uberius nihil dulcius nihil homine libero dignius. De qua quoniam in Catone
Maiore satis multa diximus illim assumes quae ad hunc locum pertinebunt.
Paragrafo
152
Sed ab iis partibus quae sunt honestatis quem ad modum officia ducerentur satis eitum videtur. Eorum autem ipsorum
quae honesta sunt potest incidere saepe contentio et comparatio de duobus honestis utrum honestius qui locus a Panaetio est
praetermissus. Nam cum omnis honestas manet a partibus quattuor quarum una sit cognitionis altera communitatis tertia
magnanimitatis quarta moderationis haec in deligendo officio saepe inter se comparentur necesse
est.
Paragrafo 153
Placet igitur aptiora esse naturae ea officia quae ex communitate
quam ea quae ex cognitione ducantur idque hoc argumento confirmari potest quod si contigerit ea vita sapienti ut omnium rerum
affluentibus copiis [quamvis] omnia quae cognitione digna sint summo otio secum ipse consideret et contempletur tamen si
solitudo tanta sit ut hominem videre non possit excedat e vita. Princepsque omnium virtutum illa sapientia quam sophian Graeci
vocant–prudentiam enim quam Graeci phronesin dicunt aliam quandam intellegimus quae est rerum expetendarum fugiendarumque
scientia; illa autem sapientia quam principem dixi rerum est divinarum et humanarum scientia in qua continetur deorum et
hominum communitas et societas inter ipsos; ea si maxima est ut est certe necesse est quod a communitate ducatur officium id
esse maximum. Etenim cognitio contemplatioque [naturae] manca quodam modo atque inchoata sit si nulla actio rerum consequatur.
Ea autem actio in hominum commodis tuendis maxime cernitur; pertinet igitur ad societatem generis humani; ergo haec cognitioni
anteponenda est.
Paragrafo 154
Atque id optimus quisque re ipsa ostendit et iudicat.
Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura ut si ei tractanti contemplantique res cognitione
dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae cui subvenire opitularique possit non illa omnia relinquat atque
abiciat etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur? atque hoc idem in parentis in amici re
aut periculo fecerit.
Paragrafo 155
Quibus rebus intellegitur studiis officiisque
scientiae praeponenda esse officia iustitiae quae pertinent ad hominum utilitatem qua nihil homini esse debet antiquius. Atque
illi ipsi quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non
recesserunt. Nam et erudierunt multos quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent ut Thebanum Epaminondam Lysis
Pythagoreus Syracosium Dionem Plato multique multos nosque ipsi quicquid ad rem publicam attulimus si modo aliquid attulimus a
doctoribus atque doctrina instructi ad eam et ornati accessimus.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone