Libro 1 Paragrafo 26
Maxime autem adducuntur plerique ut
eos iustitiae capiat oblivio cum in imperiorum honorum gloriae cupiditatem inciderunt. Quod enim est apud Ennium:
“Nulla sancta societas
Nec fides regni est”
id latius patet. Nam quidquid eiusmodi est in quo non possint plures
excellere in eo fit plerumque tanta contentio ut difficillimum sit servare sanctam societatem. Declaravit id modo temeritas C.
Caesaris qui omnia iura divina et humana pervertit propter eum quem sibi ipse opinionis errore finxerat principatum. Est autem
in hoc genere molestum quod in maximis animis splendidissimisque ingeniis plerumque existunt honoris imperii potentiae gloriae
cupiditates. Quo magis cavendum est ne quid in eo genere peccetur.
Libro 1 Paragrafo
27
Sed in omni iniustitia permultum interest utrum perturbatione aliqua animi quae plerumque brevis est et ad tempus
an consulto et cogitata fiat iniuria. Leviora enim sunt ea quae repentino aliquo motu accidunt quam ea quae meditata et
praeparata inferuntur. Ac de inferenda quidem iniuria satis dictum est.
Libro 1 Paragrafo
28
Praetermittendae autem defensionis deserendique officii plures solent esse causae. Nam aut inimicitias aut laborem
aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia pigritia inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur
ut eos quos tutari debeant desertos esse patiantur. Itaque videndum est ne non satis sit id quod apud Platonem est in
philosophos dictum quod in veri investigatione versentur quodque ea quae plerique vehementer expetant de quibus inter se
digladiari soleant contemnant et pro nihilo putent propterea iustos esse. Nam alterum [iustitiae genus] assequuntur ut
inferenda ne cui noceant iniuria in alterum incidunt; discendi enim studio impediti quos tueri debent deserunt. Itaque eos ne
ad rem publicam quidem accessuros putant nisi coactos. Aequius autem erat id voluntate fieri; nam hoc ipsum ita iustum est quod
recte fit si est voluntarium.
Libro 1 Paragrafo 29
Sunt etiam qui aut studio rei
familiaris tuendae aut odio quodam hominum suum se negotium agere dicant nec facere cuiquam videantur iniuriam. Qui altero
genere iniustitiae vacant in alterum incurrunt; deserunt enim vitae societatem quia nihil conferunt in eam studii nihil operae
nihil facultatum.
Libro 1 Paragrafo 30
Quando igitur duobus generibus iniustitiae
propositis adiunximus causas utriusque generis easque res ante constituimus quibus iustitia contineretur facile quod cuiusque
temporis officium sit poterimus nisi nosmet ipsos valde amabimus iudicare. Est enim difficilis cura rerum alienarum. Quamquam
Terentianus ille Chremes “humani nihil a se alienum putat”; sed tamen quia magis ea percipimus atque sentimus quae nobis ipsis
aut prospera aut adversa eveniunt quam illa quae ceteris quae quasi longo intervallo interiecto videmus aliter de illis ac de
nobis iudicamus. Quocirca bene praecipiunt qui vetant quicquam agere quod dubites aequum sit an iniquum. Aequitas lucet ipsa
per se dubitatio cogitationem significat iniuriae.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone