Libro 1 Paragrafo 36
Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali
populi Romani iure perscripta est. Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum nisi quod aut rebus repetitis geratur aut
denuntiatum ante sit et indictum. [Popilius imperator tenebat provinciam in cuius exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum
autem Popilio videretur unam dimittere legionem Catonis quoque filium qui in eadem legione militabat dimisit. Sed cum amore
pugnandi in exercitu remansisset Cato ad Popilium scripsit ut si eum patitur in exercitu remanere secundo eum obliget militiae
sacramento quia priore amisso iure cum hostibus pugnare non poterat.
Libro 1 Paragrafo
37
Adeo summa erat observatio in bello movendo.] M. quidem Catonis senis est epistula ad M. filium in qua scribit se
audisse eum missum factum esse a consule cum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet igitur ut caveat ne proelium ineat;
negat enim ius esse qui miles non sit cum hoste pugnare. Equidem etiam illud animadverto quod qui proprio nomine perduellis
esset is hostis vocaretur lenitate verbi rei tristitiam mitigatam. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur quem nunc
peregrinum dicimus. Indicant duodecim tabulae: aut status dies cum hoste itemque adversus hostem aeterna auctoritas. Quid ad
hanc mansuetudinem addi potest eum quicum bellum geras tam molli nomine appellare? Quamquam id nomen durius effecit iam
vetustas; a peregrino enim recessit et proprie in eo qui arma contra ferret remansit.
Libro 1
Paragrafo 38
Cum vero de imperio decertatur belloque quaeritur gloria causas omnino subesse tamen oportet easdem
quas dixi paulo ante iustas causas esse bellorum. Sed ea bella quibus imperii proposita gloria est minus acerbe gerenda sunt.
Ut enim cum civi aliter contendimus si est inimicus aliter si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est cum
altero capitis et famae) sic cum Celtiberis cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur uter esset non uter imperaret cum
Latinis Sabinis Samnitibus Poenis Pyrrho de imperio dimicabatur. Poeni foedifragi crudelis Hannibal reliqui iustiores. Pyrrhi
quidem de captivis reddendis illa praeclara:
Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis
Nec cauponantes bellum sed
belligerantes
Ferro non auro vitam cernamus utrique.
Vosne velit an me regnare era quidve ferat Fors
Virtute
experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
Quorum virtuti belli Fortuna pepercit
Eorundem libertati me parcere certum est.
Dono ducite doque volentibus cum magnis dis.
Libro 1 Paragrafo 39
Regalis
sane et digna Aeacidarum genere sententia. Atque etiam si quid singuli temporibus adducti hosti promiserunt est in eo ipso
fides conservanda ut primo Punico bello Regulus captus a Poenis cum de captivis commutandis Romam missus esset iurassetque se
rediturum primum ut venit captivos reddendos in senatu non censuit deinde cum retineretur a propinquis et ab amicis ad
supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.
Libro 1 Paragrafo
40
Regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia. Atque etiam si quid singuli temporibus adducti hosti promiserunt
est in eo ipso fides conservanda ut primo Punico bello Regulus captus a Poenis cum de captivis commutandis Romam missus esset
iurassetque se rediturum primum ut venit captivos reddendos in senatu non censuit deinde cum retineretur a propinquis et ab
amicis ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone