Libro 1, Par. da 56 a 60 - Studentville

Libro 1, Par. da 56 a 60

Libro 1 Paragrafo 56
Et quamquam omnis virtus

nos ad se allicit facitque ut eos diligamus in quibus ipsa inesse videatur tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit.

Nihil autem est amabilius nec copulatius quam morum similitudo bonorum; in quibus enim eadem studia sunt eaedem voluntates in

iis fit ut aeque quisque altero delectetur ac se ipso efficiturque id quod Pythagoras vult in amicitia ut unus fiat ex

pluribus. Magna etiam illa communitas est quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis quae et mutua et grata

dum sunt inter quos ea sunt firma devinciuntur societate.

Libro 1 Paragrafo 57
Sed

cum omnia ratione animoque lustraris omnium societatum nulla est gravior nulla carior quam ea quae cum re publica est uni

cuique nostrum. Cari sunt parentes cari liberi propinqui familiares sed omnes omnium caritates patria una complexa est pro qua

quis bonus dubitet mortem oppetere si ei sit profuturus? Quo est detestabilior istorum immanitas qui lacerarunt omni scelere

patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.

Libro 1 Paragrafo

58
Sed si contentio quaedam et comparatio fiat quibus plurimum tribuendum sit officii principes sint patria et

parentes quorum beneficiis maximis obligati sumus proximi liberi totaque domus quae spectat in nos solos neque aliud ullum

potest habere perfugium deinceps bene convenientes propinqui quibuscum communis etiam fortuna plerumque est. Quamobrem

necessaria praesidia vitae debentur his maxime quos ante dixi vita autem victusque communis consilia sermones cohortationes

consolationes interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent maxime estque ea iucundissima amicitia quam similitudo morum

coniugavit.

Libro 1 Paragrafo 59
Sed in his omnibus officiis tribuendis videndum

erit quid cuique maxime necesse sit et quid quisque vel sine nobis aut possit consequi aut non possit. Ita non idem erunt

necessitudinum gradus qui temporum suntque officia quae aliis magis quam aliis debeantur ut vicinum citius adiuveris in

fructibus percipiendis quam aut fratrem aut familiarem at si lis in iudicio sit propinquum potius et amicum quam vicinum

defenderis. Haec igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio [et consuetudo exercitatioque capienda] ut boni

ratiocinatores officiorum esse possimus et addendo deducendoque videre quae reliqui summa fiat ex quo quantum cuique debeatur

intellegas.

Libro 1 Paragrafo 60
Sed ut nec medici nec imperatores nec oratores

quamvis artis praecepta perceperint quicquam magna laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt sic officii

conservandi praecepta traduntur illa quidem ut facimus ipsi sed rei magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat. Atque ab

iis rebus quae sunt in iure societatis humanae quemadmodum ducatur honestum ex quo aptum est officium satis fere

diximus.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti