Libro 1 Paragrafo 61
Intellegendum autem est cum proposita sint genera quattuor e quibus honestas
officiumque manaret splendidissimum videri quod animo magno elatoque humanasque res despiciente factum sit. Itaque in probris
maxime in promptu est si quid tale dici potest:
“Vos enim iuvenes animum geritis muliebrem
illa” virgo “viri”
et si quid eiusmodi:
Salmacida spolia sine sudore et sanguine.
Contraque in laudibus quae magno animo et fortiter
excellenterque gesta sunt ea nescio quomodo quasi pleniore ore laudamus. Hinc rhetorum campus de Marathone Salamine Plataeis
Thermopylis Leuctris hinc noster Cocles hinc Decii hinc Cn. et P. Scipiones hinc M. Marcellus innumerabiles alii maximeque ipse
populus Romanus animi magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicae gloriae quod statuas quoque videmus ornatu fere
militari.
Libro 1 Paragrafo 62
Sed ea animi elatio quae cernitur in periculis et
laboribus si iustitia vacat pugnatque non pro salute communi sed pro suis commodis in vitio est; non modo enim id virtutis non
est sed est potius immanitatis omnem humanitatem repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo cum eam virtutem esse
dicunt propugnantem pro aequitate. Quocirca nemo qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia laudem est
adeptus: nihil enim honestum esse potest quod iustitia vacat.
Libro 1 Paragrafo
64
Sed illud odiosum est quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus
innascitur. Ut enim apud Platonem est omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi sic ut quisque animi
magnitudine maxime excellet ita maxime vult princeps omnium vel potius solus esse. Difficile autem est cum praestare omnibus
concupieris servare aequitatem quae est iustitiae maxime propria. Ex quo fit ut neque disceptatione vinci se nec ullo publico
ac legitimo iure patiantur existuntque in re publica plerumque largitores et factiosi ut opes quam maximas consequantur et sint
vi potius superiores quam iustitia pares. Sed quo difficilius hoc praeclarius; nullum enim est tempus quod iustitia vacare
debeat.
Libro 1 Paragrafo 65
Fortes igitur et magnanimi sunt habendi non qui faciunt
sed qui propulsant iniuriam. Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum illud quod maxime natura sequitur in factis positum
non in gloria iudicat principemque se esse mavult quam videri. Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet hic in magnis
viris non est habendus. Facillime autem ad res iniustas impellitur ut quisque altissimo animo est gloriae cupiditate; qui locus
est sane lubricus quod vix invenitur qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum desideret
gloriam.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone