Libro 1, Par. da 66 a 70 - Studentville

Libro 1, Par. da 66 a 70

Libro 1 Paragrafo 66
Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur quarum una in rerum

externarum despicientia ponitur cum persuasum est nihil hominem nisi quod honestum decorumque sit aut admirari aut optare aut

expetere oportere nullique neque homini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. Altera est res ut cum ita sis

affectus animo ut supra dixi res geras magnas illas quidem et maxime utiles sed ut vehementer arduas plenasque laborum et

periculorum cum vitae tum multarum rerum quae ad vitam pertinent.

Libro 1 Paragrafo

67
Harum rerum duarum splendor omnis amplitudo addo etiam utilitatem in posteriore est causa autem et ratio efficiens

magnos viros in priore. In eo est enim illud quod excellentes animos et humana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in

duobus si et solum id quod honestum sit bonum iudices et ab omni animi perturbatione liber sis. Nam et ea quae eximia plerisque

et praeclara videntur parva ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere fortis animi magnique ducendum est et ea quae

videntur acerba quae multa et varia in hominum vita fortunaque versantur ita ferre ut nihil a statu naturae discedas nihil a

dignitate sapientis. robusti animi est magnaeque constantiae.

Libro 1 Paragrafo

68
Non est autem consentaneum qui metu non frangatur eum frangi cupiditate nec qui invictum se a labore praestiterit

vinci a voluptate. Quam ob rem et haec vitanda et pecuniae fugienda cupiditas; nihil enim est tam angusti animi tamque parvi

quam amare divitias nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere si non habeas si habeas ad beneficentiam

liberalitatemque conferre. Cavenda etiam est gloriae cupiditas ut supra dixi; eripit enim libertatem pro qua magnanimis viris

omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda non

numquam.

Libro 1 Paragrafo 69
Vacandum autem omni est animi perturbatione cum

cupiditate et metu tum etiam aegritudine et voluptate nimia et iracundia ut tranquillitas animi et securitas adsit quae affert

cum constantiam tum etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt qui eam quam dico tranquillitatem expetentes a negotiis

publicis se removerint ad otiumque perfugerint in his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et

graves nec populi nec principum mores ferre potuerunt vixeruntque non nulli in agris delectati re sua

familiari.

Libro 1 Paragrafo 70
His idem propositum fuit quod regibus ut ne qua re

egerent ne cui parerent libertate uterentur cuius proprium est sic vivere ut velis. Quare cum hoc commune sit potentiae

cupidorum cum his quos dixi otiosis alteri se adipisci id posse arbitrantur si opes magnas habeant alteri si contenti sint et

suo et parvo. In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta

vita est otiosorum fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum qui se ad rem publicam et ad

magnas res gerendas accomodaverunt.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti