Libro 1 Paragrafo 71
Quapropter et iis forsitan concedendum sit rem publicam non capessentibus qui
excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt et iis qui aut valitudinis imbecillitate aut aliqua graviore causa impediti a re
publica recesserunt cum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit causa si
despicere se dicant ea quae plerique mirentur imperia et magistratus iis non modo non laudi verum etiam vitio dandum puto.
Quorum iudicium in eo quod gloriam contemnant et pro nihilo putent difficile factu est non probare sed videntur labores et
molestias tum offensionum et repulsarum quasi quandam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim qui in rebus contrariis parum
sibi constent voluptatem severissime contemnant in dolore sint molliores gloriam neglegant frangantur infamia atque ea quidem
non satis constanter.
Libro 1 Paragrafo 72
Sed iis qui habent a natura adiumenta
rerum gerendarum abiecta omni cunctatione adipiscendi magistratus et gerenda res publica est; nec enim aliter aut regi civitas
aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem rem publicam nihilominus quam philosophis haud scio an magis etiam et
magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum quam saepe dico et tranquillitas animi atque securitas si quidem
nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri.
Libro 1 Paragrafo
73
Quae faciliora sunt philosophis quo minus multa patent in eorum vita quae fortuna feriat et quo minus multis
rebus egent et quia si quid adversi eveniat tam graviter cadere non possunt. Quocirca non sine causa maiores motus animorum
concitantur maioraque studia efficiendi rem publicam gerentibus quam quietis quo magis iis et magnitudo est animi adhibenda et
vacuitas ab angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit caveat ne id modo consideret quam illa res honesta sit sed etiam ut
habeat efficiendi facultatem; in quo ipso considerandum est ne aut temere desperet propter ignaviam aut nimis confidat propter
cupiditatem. In omnibus autem negotiis priusquam adgrediare adhibenda est praeparatio
diligens.
Libro 1 Paragrafo 74
Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse
quam urbanas minuenda est haec opinio. Multi enim bella saepe quaesiverunt propter gloriae cupiditatem atque id in magnis
animis ingeniisque plerumque contingit eoque magis si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum; vere autem si
volumus iudicare multae res extiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae.
Libro 1
Paragrafo 75
Quamvis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis illustrius citeturque Salamis
clarissimae testis victoriae quae anteponatur consilio Solonis ei quo primum constituit Areopagitas non minus praeclarum hoc
quam illud iudicandum est. Illud enim semel profuit hoc semper proderit civitati; hoc consilio leges Atheniensium hoc maiorum
instituta servantur. Et Themistocles quidem nihil dixerit in quo ipse Areopagum adiuverit at ille vere [a] se adiutum
Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus eius qui a Solone erat constitutus.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone