Libro 1 Paragrafo
81
Quamquam hoc animi illud etiam ingenii magni est praecipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere quid
accidere possit in utramque partem et quid agendum sit cum quid evenerit nec committere ut aliquando dicendum sit “non
putaram”. Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis; temere autem in acie versari et manu cum
hoste confligere immane quiddam et beluarum simile est; sed cum tempus necessitasque postulat decertandum manu est et mors
servituti turpitudinique anteponenda.
Libro 1 Paragrafo 82
[De evertendis autem
diripiendisque urbibus valde considerandum est ne quid temere ne quid crudeliter. Idque est viri magni rebus agitatis punire
sontes multitudinem conservare in omni fortuna recta atque honesta retinere.] Ut enim sunt quemadmodum supra dixi qui urbanis
rebus bellicas anteponant sic reperias multos quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis splendidiora et maiora
videantur.
Libro 1 Paragrafo 83
Numquam omnino periculi fuga committendum est ut
inbelles timidique videamur sed fugiendum illud etiam ne offeramus nos periculis sine causa quo esse nihil potest stultius.
Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est qui leviter aegrotantes leniter curant gravioribus autem
morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est
subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis eoque magis si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.
Periculosae autem rerum actiones partim iis sunt qui eas suscipiunt partim rei publicae.
Libro 1 Paragrafo 84
Itemque alii de vita alii de gloria et benivolentia civium in discrimen vocantur. Promptiores
igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis.
Inventi autem multi sunt qui non modo pecuniam sed etiam vitam profundere pro patria parati essent idem gloriae iacturam ne
minimam quidem facere vellent ne re publica quidem postulante ut Callicratidas qui cum Lacedaemoniorum dux fuisset
Peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie vertit ad extremum omnia cum consilio non paruit eorum qui classem ab Arginusis
removendam nec cum Atheniensibus dimicandum putabant. Quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare posse
se fugere sine suo dedecore non posse. Atque haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris illa pestifera qua cum Cleombrotus
invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset Lacedaemoniorum opes corruerunt. Quanto Q. Maximus melius! de quo Ennius:
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Noenum rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria
claret.
Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis. Sunt enim qui quod sentiunt etsi optimum sit tamen invidiae
metu non audeant dicere.
Libro 1 Paragrafo 85
Omnino qui rei publicae praefuturi
sunt duo Platonis praecepta teneant: unum ut utilitatem civium sic tueantur ut quaecumque agunt ad eam referant obliti
commodorum suorum alterum ut totum corpus rei publicae curent ne dum partem aliquam tuentur reliquas deserant. Ut enim tutela
sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem qui commissi sunt non ad eorum quibus commissa est gerenda est. Qui autem parti
civium consulunt partem neglegunt rem perniciosissimam in civitatem inducunt seditionem atque discordiam; ex quo evenit ut alii
populares alii studiosi optimi cuiusque videantur pauci universorum.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone