Libro 1 Paragrafo 91
Atque etiam in
secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum isque maior etiam quam ante tribuenda auctoritas. Isdemque temporibus
cavendum est ne assentatoribus patefaciamus aures neve adulari nos sinamus in quo falli facile est. tales enim nos esse putamus
ut iure laudemur; ex quo nascuntur innumerabilia peccata cum homines inflati opinionibus turpiter irridentur et in maximis
versantur erroribus.
Libro 1 Paragrafo 92
sed haec quidem hactenus. Illud autem sic
est iudicandum maximas geri res et maximi animi ab iis qui res publicas regant quod earum administratio latissime pateat ad
plurimosque pertineat; esse autem magni animi et fuisse multos etiam in vita otiosa qui aut investigarent aut conarentur magna
quaedam seseque suarum rerum finibus continerent aut interiecti inter philosophos et eos qui rem publicam administrarent
delectarentur re sua familiari non eam quidem omni ratione exaggerantes neque excludentes ab eius usu suos potiusque et amicis
impertientes et rei publicae si quando usus esset. quae primum bene parta sit nullo neque turpi quaestu neque odioso tum quam
plurimis modo dignis se utilem praebeat] deinde augeatur ratione diligentia parsimonia [nec libidini potius luxuriaeque quam
liberalitati et beneficentiae pareat. Haec praescripta servantem licet magnifice graviter animoseque vivere atque etiam
simpliciter fideliter + vere hominum amice.
Libro 1 Paragrafo 93
Sequitur ut de una
reliqua parte honestatis dicendum sit in qua verecundia et quasi quidam ornatus vitae temperantia et modestia omnisque sedatio
perturbationum animi et rerum modus cernitur. hoc loco continetur id quod dici latine decorum potest; Graece enim prepon
dicitur.
Libro 1 Paragrafo 94
Huius vis ea est ut ab honesto non queat separari;
nam et quod decet honestum est et quod honestum est decet. qualis autem differentia sit honesti et decori facilius intellegi
quam explanari potest. quicquid est enim quod deceat id tum apparet cum antegressa est honestas. Itaque non solum in hac parte
honestatis de qua hoc loco disserendum est sed etiam in tribus superioribus quid deceat apparet. Nam et ratione uti atque
oratione prudenter et agere quod agas considerate omnique in re quid sit veri videre et tueri decet contraque falli errare labi
decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum; et iusta omnia decora sunt iniusta contra ut turpia sic indecora.
Similis est ratio fortitudinis. quod enim viriliter animoque magno fit id dignum viro et decorum videtur quod contra id ut
turpe sic indecorum.
Libro 1 Paragrafo 95
Quare pertinet quidem ad omnem honestatem
hoc quod dico decorum et ita pertinet ut non recondita quadam ratione cernatur sed sit in promptu. est enim quiddam idque
intellegitur in omni virtute quod deceat; quod cogitatione magis a virtute potest quam re separari. ut venustas et pulchritudo
corporis secerni non potest a valitudine sic hoc de quo loquimur decorum totum illud quidem est cum virtute confusum sed mente
et cogitatione distinguitur.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone