Libro 1, vv. 340-417 - Studentville

Libro 1, vv. 340-417

Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
germanum fugiens. longa est iniuria, longae
ambages;

sed summa sequar fastigia rerum.
huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus auri
Phoenicum, et magno miserae dilectus

amore,
cui pater intactam dederat primisque iugarat
ominibus. sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere

ante alios immanior omnis.
quos inter medius venit furor. ille Sychaeum
impius ante aras atque auri caecus amore

clam ferro incautum superat, securus amorum
germanae; factumque diu celavit et aegram
multa malus simulans vana spe

lusit amantem.
ipsa sed in somnis inhumati venit imago
coniugis ora modis attollens pallida miris;
crudelis aras

traiectaque pectora ferro
nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
tum celerare fugam patriaque excedere

suadet
auxiliumque viae veteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
his commota fugam Dido

sociosque parabat.
conveniunt quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,

corripiunt onerantque auro. portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
devenere locos ubi nunc

ingentia cernes
moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
taurino

quantum possent circumdare tergo.
sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?
quove tenetis iter?’ quaerenti

talibus ille
suspirans imoque trahens a pectore vocem:
‘O dea, si prima repetens ab origine pergam
et vacet

annalis nostrorum audire laborum,
ante diem clauso componet Vesper Olympo.
nos Troia antiqua, si vestras forte per

auris
Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
forte sua Libycis tempestas appulit oris.
sum pius Aeneas, raptos

qui ex hoste penatis
classe veho mecum, fama super aethera notus;
Italiam quaero patriam, et genus ab Iove summo.
bis

denis Phrygium conscendi navibus aequor,
matre dea monstrante viam data fata secutus;
vix septem convulsae undis Euroque

supersunt.
ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
Europa atque Asia pulsus.’ nec plura querentem
passa Venus

medio sic interfata dolore est:
‘Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras
vitalis carpis, Tyriam qui

adveneris urbem;
perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer.
namque tibi reduces socios classemque relatam

nuntio et in tutum versis Aquilonibus actam,
ni frustra augurium vani docuere parentes.
aspice bis senos laetantis

agmine cycnos,
aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
turbabat caelo; nunc terras ordine longo
aut capere aut

captas iam despectare videntur:
ut reduces illi ludunt stridentibus alis
et coetu cinxere polum cantusque

dedere,
haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.
perge modo et, qua

te ducit via, derige gressum.’
Dixit et avertens rosea cervice refulsit,
ambrosiaeque comae divinum vertice

odorem
spiravere; pedes vestis defluxit ad imos,
et vera incessu patuit dea. ille ubi matrem
agnovit tali fugientem

est voce secutus:
‘quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram

non datur ac veras audire et reddere voces?’
talibus incusat gressumque ad moenia tendit.
at Venus obscuro

gradientis aere saepsit,
et multo nebulae circum dea fudit amictu,
cernere ne quis eos neu quis contingere

posset
molirive moram aut veniendi poscere causas.
ipsa Paphum sublimis abit sedesque revisit
laeta suas, ubi

templum illi, centumque Sabaeo
ture calent arae sertisque recentibus halant.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti