Libro 6, vv. 384-425 - Studentville

Libro 6, vv. 384-425

Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.

navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda
per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,
sic prior

adgreditur dictis atque increpat ultro:
‘quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,
fare age, quid venias,

iam istinc et comprime gressum.
umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae:
corpora viva nefas Stygia vectare

carina.
nec vero Alciden me sum laetatus euntem
accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,
dis quamquam geniti atque

invicti viribus essent.
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit
ipsius a solio regis traxitque trementem;
hi

dominam Ditis thalamo deducere adorti.’
quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
‘nullae hic insidiae tales

absiste moveri,
nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro
aeternum latrans exsanguis terreat umbras,
casta

licet patrui servet Proserpina limen.
Troius Aeneas, pietate insignis et armis,
ad genitorem imas Erebi descendit ad

umbras.
si te nulla movet tantae pietatis imago,
at ramum hunc’ aperit ramum qui veste latebat
‘agnoscas.’

tumida ex ira tum corda residunt;
nec plura his. ille admirans venerabile donum
fatalis virgae longo post tempore visum

caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat.
inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
deturbat laxatque

foros; simul accipit alveo
ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba
sutilis et multam accepit rimosa paludem.

tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque
informi limo glaucaque exponit in ulva.
Cerberus haec ingens

latratu regna trifauci
personat adverso recubans immanis in antro.
cui vates horrere videns iam colla colubris

melle soporatam et medicatis frugibus offam
obicit. ille fame rabida tria guttura pandens
corripit obiectam,

atque immania terga resolvit
fusus humi totoque ingens extenditur antro.
occupat Aeneas aditum custode sepulto

evaditque celer ripam inremeabilis undae.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti