Libro 11, vv. 1-58 - Studentville

Libro 11, vv. 1-58

Oceanum interea surgens Aurora reliquit: 11.1
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis

praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
ingentem quercum decisis

undique ramis 5
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi magne, tropaeum,

bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis,

clipeumque ex aere sinistrae 10
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
tum socios (namque omnis eum stipata

tegebat
turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis:
‘maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
quod

superest; haec sunt spolia et de rege superbo 15
primitiae manibusque meis Mezentius hic est.
nunc iter ad regem nobis

murosque Latinos.
arma parate, animis et spe praesumite bellum,
ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa

adnuerint superi pubemque educere castris, 20
impediat segnisve metu sententia tardet.
interea socios inhumataque

corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
ite,’ ait ‘egregias animas, quae sanguine nobis

hanc patriam peperere suo, decorate supremis 25
muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem

non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.’
Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum

corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes 30
servabat senior, qui Parrhasio Evandro
armiger ante fuit, sed non

felicibus aeque
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
circum omnis famulumque manus Troianaque turba
et

maestum Iliades crinem de more solutae. 35
ut vero Aeneas foribus sese intulit altis
ingentem gemitum tunsis ad sidera

tollunt
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
ut vidit levique patens

in pectore vulnus 40
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
‘tene,’ inquit ‘miserande puer, cum laeta

veniret,
invidit Fortuna mihi, ne regna videres
nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
non haec Evandro de

te promissa parenti 45
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret

acris esse viros, cum dura proelia gente.
et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et vota facit cumulatque

altaria donis, 50
nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
debentem vano maesti comitamur honore.
infelix,

nati funus crudele videbis.
hi nostri reditus exspectatique triumphi?
haec mea magna fides? at non, Evandre, pudendis

55
vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
optabis nato funus pater. ei mihi quantum
praesidium, Ausonia, et

quantum tu perdis, Iule.’

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti