Corpus Tibullianum, I, 3, VV. 35-50 - Studentville

Corpus Tibullianum, I, 3, VV. 35-50

Corpus Tibullianum, I, 3, VV. 35-50: versione tradotta in italiano

Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam
tellus in longas

est patefacta vias!
Nondum caeruleas pinus contempserat undas,
effusum ventis praebueratque sinum,
nec vagus ignotis

repetens compendia terris
presserat externa navita merce ratem.
Illo non validus subiit iuga tempore taurus,
non

domito frenos ore momordit equus,
non domus ulla fores habuit, non fixus in agris,
qui regeret certis finibus arva,

lapis;
ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
obvia securis ubera lactis oves.
Non acies, non ira fuit, non

bella, nec ensem
immiti saevus duxerat arte faber.
Nunc Iove sub domino caedes et vulnera semper,
nunc mare, nunc leti

mille repente viae.

  • Latino
  • Corpus Tibullianum di Albio Tibullo
  • Tibullo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti