Libro 11, vv. 336-375 - Studentville

Libro 11, vv. 336-375

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
obliqua

invidia stimulisque agitabat amaris,
largus opum et lingua melior, sed frigida bello
dextera, consiliis habitus non

futtilis auctor,
seditione potens (genus huic materna superbum 340
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat, )

surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
‘rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
consulis, o bone

rex: cuncti se scire fatentur
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. 345
det libertatem fandi flatusque

remittat,
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
lumina

tot cecidisse ducum totamque videmus
consedisse urbem luctu, dum Troia temptat 350
castra fugae fidens et caelum

territat armis.
unum etiam donis istis, quae plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
adicias,

nec te ullius violentia vincat
quin natam egregio genero dignisque hymenaeis 355
des pater, et pacem hanc aeterno

foedere iungas.
quod si tantus habet mentes et pectora terror,
ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
cedat,

ius proprium regi patriaeque remittat.
quid miseros totiens in aperta pericula civis 360
proicis, o Latio caput horum et

causa malorum?
nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
primus ego,

invisum quem tu tibi fingis (et esse
nil moror,) en supplex venio. miserere tuorum, 365
pone animos et pulsus abi. sat

funera fusi
vidimus ingentis et desolavimus agros.
aut, si fama movet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo

dotalis regia cordi est,
aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. 370
scilicet ut Turno contingat regia coniunx,

nos animae viles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis,
si patrii quid Martis

habes, illum aspice contra
qui vocat.’ 375

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti