Libro 12, vv. 383-440 - Studentville

Libro 12, vv. 383-440

Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
interea Aenean Mnestheus et

fidus Achates
Ascaniusque comes castris statuere cruentum 385
alternos longa nitentem cuspide gressus.
saevit et

infracta luctatur harundine telum
eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit:
ense secent lato vulnus telique

latebram
rescindant penitus, seseque in bella remittant. 390
iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
Iasides,

acri quondam cui captus amore
ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo
augurium citharamque dabat celerisque

sagittas.
ille, ut depositi proferret fata parentis, 395
scire potestates herbarum usumque medendi
maluit et mutas

agitare inglorius artis.
stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam
Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli

concursu, lacrimis immobilis. ille retorto 400
Paeonium in morem senior succinctus amictu
multa manu medica

Phoebique potentibus herbis
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.

nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo 405
subvenit, et saevus campis magis ac magis horror
crebrescit

propiusque malum est. iam pulvere caelum
stare vident: subeunt equites et spicula castris
densa cadunt mediis. it

tristis ad aethera clamor
bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. 410
Hic Venus indigno nati concussa dolore

dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
puberibus caulem foliis et flore comantem
purpureo; non illa feris

incognita capris
gramina, cum tergo volucres haesere sagittae. 415
hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo

detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
inficit occulte medicans, spargitque salubris
ambrosiae sucos et

odoriferam panaceam.
fovit ea vulnus lympha longaevus Iapyx 420
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
quippe

dolor, omnis stetit imo vulnere sanguis.
iamque secuta manum nullo cogente sagitta
excidit, atque novae rediere in

pristina vires.
‘arma citi properate viro. quid statis?’ Iapyx 425
conclamat primusque animos accendit in hostem.

‘non haec humanis opibus, non arte magistra
proveniunt, neque te, Aenea, mea dextera servat:
maior agit deus

atque opera ad maiora remittit.’
ille avidus pugnae suras incluserat auro 430
hinc atque hinc oditque moras hastamque

coruscat.
postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
Ascanium fusis circum complectitur armis
summaque

per galeam delibans oscula fatur:
‘disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435
fortunam ex aliis. nunc te mea

dextera bello
defensum dabit et magna inter praemia ducet.
tu facito, mox cum matura adoleverit aetas,
sis memor et

te animo repetentem exempla tuorum
et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.’ 440

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti