Libro 12, vv. 727-790 - Studentville

Libro 12, vv. 727-790

Emicat hic impune putans et corpore toto
alte sublatum consurgit Turnus in ensem
et ferit;

exclamant Troes trepidique Latini,
arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis 730
frangitur in medioque ardentem

deserit ictu,
ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
fama est

praecipitem, cum prima in proelia iunctos
conscendebat equos, patrio mucrone relicto, 735
dum trepidat, ferrum aurigae

rapuisse Metisci;
idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
suffecit; postquam arma dei ad Volcania ventum est,

mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu 740
dissiluit, fulva resplendent fragmina harena.
ergo amens diversa fuga

petit aequora Turnus
et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis;
undique enim densa Teucri inclusere corona

atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. 745
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
interdum genua

impediunt cursumque recusant,
insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
inclusum veluti si quando flumine nactus

cervum aut puniceae saeptum formidine pennae 750
venator cursu canis et latratibus instat;
ille autem insidiis et

ripa territus alta
mille fugit refugitque vias, at vividus Umber
haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti

increpuit malis morsuque elusus inani est; 755
tum vero exoritur clamor ripaeque lacusque
responsant circa et caelum

tonat omne tumultu.
ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis
nomine quemque vocans notumque efflagitat ensem.

Aeneas mortem contra praesensque minatur 760
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
excisurum urbem

minitans et saucius instat.
quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
huc illuc; neque enim levia aut ludicra

petuntur
praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. 765
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
hic steterat,

nautis olim venerabile lignum,
servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo et votas suspendere vestis;

sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum 770
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
hic hasta Aeneae

stabat, huc impetus illam
detulerat fixam et lenta radice tenebat.
incubuit voluitque manu convellere ferrum

Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu 775
non poterat. tum vero amens formidine Turnus
‘Faune, precor,

miserere’ inquit ‘tuque optima ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores,
quos contra Aeneadae bello

fecere profanos.’
dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit. 780
namque diu luctans lentoque in stirpe moratus

viribus haud ullis valuit discludere morsus
roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,
rursus in aurigae faciem

mutata Metisci
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. 785
quod Venus audaci nymphae indignata licere
accessit

telumque alta ab radice revellit.
olli sublimes armis animisque refecti,
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,

adsistunt contra certamina Martis anheli. 790

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti