Libro 12, vv. 791-841 - Studentville

Libro 12, vv. 791-841

Iunonem

interea rex omnipotentis Olympi
adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
‘quae iam finis erit, coniunx? quid denique

restat?
indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
deberi caelo fatisque ad sidera tolli. 795
quid struis? aut qua

spe gelidis in nubibus haeres?
mortalin decuit violari vulnere divum?
aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret? )

ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
desine iam tandem precibusque inflectere nostris, 800
ne te tantus edit

tacitam dolor et mihi curae
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
ventum ad supremum est. terris agitare vel undis

Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
deformare domum et luctu miscere hymenaeos: 805
ulterius temptare

veto.’ sic Iuppiter orsus;
sic dea summisso contra Saturnia vultu:
‘ista quidem quia nota mihi tua, magne,

voluntas,
Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
nec tu me aeria solam nunc sede videres 810
digna indigna

pati, sed flammis cincta sub ipsa
starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
Iuturnam misero fateor succurrere

fratri
suasi et pro vita maiora audere probavi,
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; 815
adiuro Stygii caput

implacabile fontis,
una superstitio superis quae reddita divis.
et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.

illud te, nulla fati quod lege tenetur,
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: 820
cum iam conubiis pacem

felicibus, (esto)
component, cum iam leges et foedera iungent,
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
neu Troas

fieri iubeas Teucrosque vocari
aut vocem mutare viros aut vertere vestem. 825
sit Latium, sint Albani per saecula reges,

sit Romana potens Itala virtute propago:
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.’
olli subridens hominum

rerumque repertor:
‘es germana Iovis Saturnique altera proles, 830
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.

verum age et inceptum frustra summitte furorem:
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
sermonem Ausonii

patrium moresque tenebunt,
utque est nomen erit; commixti corpore tantum 835
subsident Teucri. morem ritusque sacrorum

adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire

deos pietate videbis,
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.’ 840
adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit;

interea excedit caelo nubemque relinquit.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti