Libro 2 - Favola 8 - Studentville

Libro 2 - Favola 8

Cervus nemorosis excitatus latibulis, ut venatorum effugeret instantem necem, caeco timore

proximam villam petit, ut opportuno se bovili condidit. Hic bos latenti ‘Quidnam voluisti tibi, infelix, ultro qui ad

necem cucurreris? At ille supplex ‘Vos modo, inquit ‘parcite: occasione rursus erumpam data’. spatium diei noctis

excipiunt vices; frondem bubulcus adfert, nil adeo videt: eunt subinde et redeunt omnes rustici, nemo animadvertit: transit

etiam vilicus, nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus bubus quietis agere coepit gratias, hospitium adverso quod

praestiterint tempore. Respondit unus ‘Salvum te cupimus quidem, sed, ille qui oculos centum habet si venerit, magno in

periclo vita vertetur tua’. haec inter ipse dominus a cena redit; et, quia corruptos viderat nuper boves, accedit ad

praesaepe: ‘Cur frondis parum est? Stramenta desunt. tollere haec aranea quantum est laboris?’ dum scrutatur singula,

cervi quoque alta conspicatur cornua; quem convocata iubet occidi familia, praedamque tollit. Haec significat fabula dominum

videre plurimum in rebus suis.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti