Libro 2 - Par. 22 - Studentville

Libro 2 - Par. 22

Instructo exercitu magis ut loci natura deiectusque

collis et necessitas temporis, quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum diversis legionibus aliae alia in parte

hostibus resisterent saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia

conlocari neque quid in quaque parte opus esset, provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in tanta

rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti