Libro 2, Par. 22 - Studentville

Libro 2, Par. 22

Quintum genus est parricidarum,

sicariorum, denique omnium facinerosorum. Quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli possunt et pereant sane in

latrocinio quoniam sunt ita multi, ut eos carcer capere non possit. Postremum autem genus est non solum numero verum etiam

genere ipso atque vita, quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo

nitidos aut inberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis velis amictos, non togis; quorum omnis industria

vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti