Libro 2, Par. da 16 a 20 - Studentville

Libro 2, Par. da 16 a 20

Paragrafo 16
Sed

adfers in tauri opimi extis immolante Caesare cor non fuisse; id quia non potuerit accidere ut sine corde victuma illa viveret

iudicandum esse tum interisse cor cum immolaretur. 37 Qui fit ut alterum intellegas sine corde non potuisse bovem vivere

alterum non videas cor subito non potuisse nescio quo avolare? Ego enim possum vel nescire quae vis sit cordis ad vivendum vel

suspicari contractum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissimile cordis fuisse; tu vero quid habes quare

putes si paulo ante cor fuerit in tauro opimo subito id in ipsa immolatione interisse? An quod adspexerit vestitu purpureo

excordem Caesarem ipse corde privatus est? Urbem philosophiae mihi crede proditis dum castella defenditis; nam dum haruspicinam

veram esse vultis physiologiam totam pervertitis. Caput est in iecore cor in extis: iam abscedet simul ac molam et vinum

insperseris; deus id eripiet vis aliqua conficiet aut exedet. Non ergo omnium interitus atque ortus natura conficiet et erit

aliquid quod aut ex nihilo oriatur aut in nihilum subito occidat. Quis hoc physicus dixit umquam? Haruspices dicunt; his igitur

quam physicis credendum potius existumas?

Paragrafo 17
38 Quid? Cum pluribus deis

immolatur qui tandem evenit ut litetur aliis aliis non litetur? Quae autem inconstantia deorum est ut primis minentur extis

bene promittant secundis? Aut tanta inter eos dissensio saepe etiam inter proxumos ut Apollinis exta bona sint Dianae non bona?

Quid est tam perspicuum quam cum fortuito hostiae adducantur talia cuique exta esse qualis cuique obtigerit hostia? “At enim id

ipsum habet aliquid divini quae cuique hostia obtingat tamquam in sortibus quae cui ducatur.” Mox de sortibus; quamquam tu

quidem non hostiarum causam confirmas sortium similitudine sed infirmas sortis conlatione hostiarum. 39 An cum in Aequimaelium

misimus qui adferat agnum quem immolemus is mihi agnus adfertur qui habet exta rebus accommodata et ad eum agnum non casu sed

duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo quoque esse dicis quasi sortem quandam cum deorum voluntate coniunctam doleo

tantam Stoicos nostros Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim ignoras quam ista derideant. 40 Et quidem illi

faciliius facere possunt: deos enim ipsos iocandi causa induxit Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tamquam inter

duos lucos sic inter duos mundos propter metum ruinarum eosque habere putat eadem membra quae nos nec usum ullum habere

membrorum. Ergo hic circumitione quadam deos tollens recte non dubitat divinationem tollere; sed non ut hic sibi constata item

Stoici. Illius enim deus nihil habens nec sui nec alieni negoti non potest hominibus divinationem impertire; vester autem deus

potest non impertire ut nihilo minus mundum regat et hominibus consulat. 41 Cur igitur vos induitis in eas captiones quas

numquam explicetis? Ita enim cum magis properant concludere solent: “si di sunt est divinatio; sunt autem di; est ergo

divinatio.” Multo est probabilius: “non est autem divinatio; non sunt ergo di.” Vide quam temere committant ut si nulla sit

divinatio nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur deos esse retinendum est.

Paragrafo

18
42 Atque hac extispicum divinatione sublata omnis haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et fulgura. Valet

autem in fulguribus observatio diuturna in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur. Quid est igitur quod observatum

sit in fulgure? Caelum in sedecim partes diviserunt Etrusci. Facile id quidem fuit quattuor quas nos babemus duplicare post

idem iterum facere ut ex eo dicerent fulmen qua ex parte venisset. Primum id quid interest deinde quid significai? Nonne

perspicuum est ex prima admiratione hominum quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent credidisse ea efficere rerum omnium

praepotentem Iovem? Itaque in nostris commentariis scriptum habemus: “Iove tonante Augurante comitia populi habere nefas.” 43

Hoc fortasse rei publicae causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse voluerunt. Itaque comitiorum solum

vitium est fulmen quod idem omnibus rebus optumum auspicium habemus si sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco; nunc de

fulgoribus.

Paragrafo 19
Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi

significari rebus incertis? Non enim te puto esse eum qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes; 44 nam esset

mirabile quo modo id Iuppiter totiens iaceret cum unum haberet; nec vero fulminibus homines quid aut faciendum esset aut

cavendum moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus terrae qui frigidi sint cum fluere coeperint ventos esse; cum autem se in

nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius facere et vehementius tum

et fulgores et tonitrua exsistere; si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit id esse fulmen. Quod igitur vi naturae

nulla constantia nullo raro tempore videmus effici ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? Scilicet si ista

Iuppiter significaret tam multa frustra fulmina emitteret! 45 Quid enim proficit cum in medium mare fulmen iecit? Quid cum in

altissimos montis quod plerumque fit? Quid cum in desertas solitudines? Quid cum in earum gentium oras in quibus haec ne

observantur quidem?

Paragrafo 20
“At inventum est caput in Tiberi.” Quasi ego artem

aliquam istorum esse negem! Divinationem nego. Caeli enim distributio quam ante dixi et certarum rerum notatio docet unde

fulmen venerit quo concesserit; quid significet autem nulla ratio docet. Sed urges me meis versibus:
“nam pater altitonans

stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis.”
Tum statua

Nattae tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum attrice belua vi fulminis icti conciderunt deque his rebus haruspicum

exstiterunt responsa verissuma. 46 Mirabile autem illud quod eo ipso tempore quo fieret indicium coniurationis in senatu signum

Iovis biennio post quam erat locatum in Capitolio conlocabatur. “Tu igitur animum induces – sic enim mecum agebas – causam

istam et contra facta tua et contra scripta difendere?” Frater es; eo vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? Resne quae

talis est an ego qui verum explicari volo? Itaque nihil contra dico a te rationem totius haruspicinae peto. Sed te mirificam in

latebram coniecisti; quod enim intellegeres fore ut premerere cum ex te causas unius cuiusque divinationis exquirerem multa

verba fecisti: te cum res videres rationem causamque non quaerere; quid fieret non cur fieret ad rem pertinere; quasi ego aut

fieri concederem aut esset philosophi causam cur quidque fieret non quaerere! 47 Et eo quidem loco et Prognostica nostra

pronuntiabas et genera herbarum scammoniam aristolochiaeque radicem quarum causam ignorares vini et effectum

videres.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti