Paragrafo 6
Nam sive oblectatio quaeritur animi requiesque curarum
quae conferri cum eorum studiis potest qui semper aliquid anquirunt quod spectet et valeat ad bene beateque vivendum? sive
ratio constantiae virtutisque ducitur aut haec ars est aut nulla omnino per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum
artem esse cum minimarum sine arte nulla sit hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. Si
autem est aliqua disciplina virtutis ubi ea quaeretur cum ab hoc discendi genere discesseris. Sed haec cum ad philosophiam
cohortamur accuratius disputari solent quod alio quodam libro fecimus. Hoc autem tempore tantum nobis declarandum fuit cur
orbati rei publicae muneribus ad hoc nos studium potissimum contulissemus.
Paragrafo
7
Occuritur autem nobis et quidem a doctis et eruditis quaerentibus satisne constanter facere videamur qui cum percipi
nihil posse dicamus tamen et aliis de rebus disserere soleamus et hoc ipso tempore praecepta officii persequamur. Quibus vellem
satis cognita esset nostra sententia. Non enim sumus ii quorum vagetur animus errore nec habeat umquam quid sequatur. Quae enim
esset ista mens vel quae vita potius non modo disputandi sed etiam vivendi ratione sublata? Nos autem ut ceteri alia certa alia
incerta esse dicunt sic ab his dissentientes alia probabilia contra alia dicimus.
Paragrafo
8
Quid est igitur quod me impediat ea quae probabilia mihi videantur sequi quae contra improbare atque adfirmandi
arrogantiam vitantem fugere temeritatem quae a sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputantur a nostris quod hoc
ipsum probabile elucere non possit nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio. Sed haec explanata sunt in Academicis
nostris satis ut arbitror diligenter. Tibi autem mi Cicero quamquam in antiquissima nobilissimaque philosophia Cratippo auctore
versaris iis simillimo qui ista praeclara pepererunt tamen haec nostra finituma vestris ignota esse nolui. Sed iam ad instituta
pergamus.
Paragrafo 9
Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi quarum
duae ad decus honestatemque pertinerent duae ad commoda vitae copias opes facultates quinta ad eligendi iudicium si quando ea
quae dixi pugnare inter se viderentur honestatis pars confecta est quam quidem tibi cupio esse notissimam. Hoc autem de quo
nunc agimus id ipsum est quod utile appellatur. In quo verbo lapsa consuetudo deflexit de via sensimque eo deducta est ut
honestatem ab utilitate secernens constitueret esse honestum aliquid quod utile non esset et utile quod non honestum qua nulla
pernicies maior hominum vitae potuit afferri.
Paragrafo 10
Summa quidem auctoritate
philosophi severe sane atque honeste haec tria genera confusa cogitatione distinguunt: quicquid enim iustum sit id etiam utile
esse censent itemque quod honestum idem iustum ex quo efficitur ut quicquid honestum sit idem sit utile. Quod qui parum
perspiciunt ii saepe versutos homines et callidos admirantes malitiam sapientiam iudicant. Quorum error eripiendus est
opinioque omnis ad eam spem traducenda ut honestis consiliis iustisque factis non fraude et malitia se intellegant ea quae
velint consequi posse.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone