Libro 2, vv. 318-360 - Studentville

Libro 2, vv. 318-360

Ecce autem telis

Panthus elapsus Achivum,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
sacra manu victosque deos parvumque nepotem

ipse trahit cursuque amens ad limina tendit.
‘quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?’
vix ea fatus

eram gemitu cum talia reddit:
‘venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens

gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
arduus armatos mediis in

moenibus astans
fundit equus victorque Sinon incendia miscet
insultans. portis alii bipatentibus adsunt,
milia quot

magnis umquam venere Mycenis;
obsedere alii telis angusta viarum
oppositis; stat ferri acies mucrone corusco
stricta,

parata neci; vix primi proelia temptant
portarum vigiles et caeco Marte resistunt.’
talibus Othryadae dictis et

numine divum
in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.

addunt se socios Rhipeus et maximus armis
Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque
et lateri adglomerant

nostro, iuvenisque Coroebus
Mygdonides – illis ad Troiam forte diebus
venerat insano Cassandrae incensus amore
et

gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
infelix qui non sponsae praecepta furentis
audierit.
quos ubi confertos

ardere in proelia vidi,
incipio super his: ‘iuvenes, fortissima frustra
pectora, si vobis audentem extrema

cupido
certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis:
excessere omnes adytis arisque relictis
di quibus imperium hoc

steterat; succurritis urbi
incensae. moriamur et in media arma ruamus.
una salus victis nullam sperare

salutem.’
sic animis iuvenum furor additus. inde, lupi ceu
raptores atra in nebula, quos improba ventris
exegit

caecos rabies catulique relicti
faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis
vadimus haud dubiam in mortem

mediaeque tenemus
urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti