Libro 2, vv. 57-194 - Studentville

Libro 2, vv. 57-194

Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum
pastores magno ad regem

clamore trahebant
Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,
hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis,

obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,
seu versare dolos seu certae occumbere morti.
undique visendi

studioTroiana iuventus
circumfusa ruit certantque inludere capto.
accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno
disce

omnis.
namque ut conspectu in medio turbatus, inermis
constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit, spon

‘heu, quae nunc tellus,’ inquit, ‘quae me aequora possunt
accipere? aut quid iam misero mihi denique restat,

cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?’
quo gemitu

conversi animi compressus et omnis
impetus. hortamur fari quo sanguine cretus,
quidve ferat; memoret quae sit fiducia

capto.
‘Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor
vera,’ inquit; ‘neque me Argolica de gente

negabo.
hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem
finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
fando aliquod si

forte tuas pervenit ad auris
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
gloria, quem falsa sub proditione

Pelasgi
insontem infando indicio, quia bella vetabat,
demisere neci, nunc cassum lumine lugent:
illi me comitem et

consanguinitate propinquum
pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
dum stabat regno incolumis regumque

vigebat
conciliis, et nos aliquod nomenque decusque
gessimus. invidia postquam pellacis Ulixi
haud ignota loquor

superis concessit ab oris,
adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam
et casum insontis mecum indignabar amici.

nec tacui demens et me, fors si qua tulisset,
si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
promisi ultorem et verbis

odia aspera movi.
hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes
criminibus terrere novis, hinc spargere voces
in

vulgum ambiguas et quaerere conscius arma.
nec requievit enim, donec Calchante ministro –
sed quid ego haec autem

nequiquam ingrata revolvo,
quidve moror? si omnis uno ordine habetis Achivos,
idque audire sat est, iamdudum sumite

poenas:
hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.’
Tum vero ardemus scitari et quaerere causas,
ignari scelerum

tantorum artisque Pelasgae.
prosequitur pavitans et ficto pectore fatur:
‘Saepe fugam Danai Troia cupiere

relicta
moliri et longo fessi discedere bello;
fecissentque utinam. saepe illos aspera ponti
interclusit hiems et

terruit Auster euntis.
praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis
staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.

suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi
mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
“sanguine placastis

ventos et virgine caesa,
cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;
sanguine quaerendi reditus animaque litandum

Argolica.” vulgi quae vox ut venit ad auris,
obstipuere animi gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor, cui fata

parent, quem poscat Apollo.
hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
protrahit in medios; quae sint ea numina

divum
flagitat. et mihi iam multi crudele canebant
artificis scelus, et taciti ventura videbant.
bis quinos silet

ille dies tectusque recusat
prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,

composito rumpit vocem et me destinat arae.
adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat,
unius in miseri exitium

conversa tulere.
iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari
et salsae fruges et circum tempora vittae.
eripui,

fateor, leto me et vincula rupi,
limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
delitui dum vela darent, si forte

dedissent.
nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi
nec dulcis natos exoptatumque parentem,
quos illi fors et

poenas ob nostra reposcent
effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.
quod te per superos et conscia numina

veri,
per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam
intemerata fides, oro, miserere laborum
tantorum, miserere

animi non digna ferentis.’
His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro.
ipse viro primus manicas atque arta

levari
vincla iubet Priamus dictisque ita fatur amicis:
‘quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios
noster

eris mihique haec edissere vera roganti:
quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor?
quidve petunt? quae

religio? aut quae machina belli?’
dixerat. ille dolis instructus et arte Pelasga
sustulit exutas vinclis ad sidera

palmas:
‘vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
testor numen,’ ait, ‘vos arae ensesque nefandi,
quos

fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:
fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
fas odisse viros atque omnia ferre sub

auras,
si qua tegunt, teneor patriae nec legibus ullis.
tu modo promissis maneas servataque serves
Troia fidem, si

vera feram, si magna rependam.
omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. impius ex

quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium caesis summae

custodibus arcis,
corripuere sacram effigiem manibusque cruentis
virgineas ausi divae contingere vittas,
ex illo

fluere ac retro sublapsa referri
spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.
nec dubiis ea signa dedit Tritonia

monstris.
vix positum castris simulacrum: arsere coruscae
luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
sudor iit,

terque ipsa solo mirabile dictu
emicuit parmamque ferens hastamque trementem.
extemplo temptanda fuga canit aequora

Calchas,
nec posse Argolicis exscindi Pergama telis
omina ni repetant Argis numenque reducant
quod pelago et curvis

secum avexere carinis.
et nunc quod patrias vento petiere Mycenas,
arma deosque parant comites pelagoque remenso

improvisi aderunt; ita digerit omina Calchas.
hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
effigiem statuere, nefas

quae triste piaret.
hanc tamen immensam Calchas attollere molem
roboribus textis caeloque educere iussit,
ne recipi

portis aut duci in moenia posset,
neu populum antiqua sub religione tueri.
nam si vestra manus violasset dona

Minervae,
tum magnum exitium quod di prius omen in ipsum
convertant. Priami imperio Phrygibusque futurum;
sin manibus

vestris vestram ascendisset in urbem, polipt
ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
venturam, et nostros ea fata

manere nepotes.’

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti