Libro 3 - Epilogo - Studentville

Libro 3 - Epilogo

Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens: primum, esse videar ne tibi molestior,

distringit quem multarum rerum varietas; dein, si quis eadem forte conari velit, habere ut possit aliquid operis residui;

quamvis materiae tanta abundet copia, labori faber ut desit, non fabro labor. Brevitatis nostrae praemium ut reddas peto quod

es pollicitus; exhibe vocis fidem. Nam vita morti propior est cotidie; et hoc minus redibit ad me muneris, quo plus consumet

temporis dilatio. Si cito rem perages, usus fiet longior; fruar diutius si celerius coepero. Languentis aevi dum sunt aliquae

reliquiae, auxilio locus est: olim senio debilem frustra adiuvare bonitas nitetur tua, cum iam desierit esse beneficio utilis,

et Mors vicina flagitabit debitum. Stultum admovere tibi preces existimo, proclivis ultro cum sis misericordiae. Saepe

impetravit veniam confessus reus: quanto innocenti iustius debet dari? Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius; dein simili

gyro venient aliorum vices. Decerne quod religio, quod patitur fides, ut gratuler me stare iudicio tuo. Excedit animus quem

proposui terminum, sed difficulter continetur spiritus, integritatis qui sincerae conscius a noxiorum premitur insolentiis. Qui

sint, requiris? Apparebunt tempore. Ego, quondam legi quam puer sententiam “Palam muttire plebeio piaculum est,” dum sanitas

constabit, pulchre meminero.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti