Libro 3 - Favola 17 - Studentville

Libro 3 - Favola 17

Olim quas vellent esse in tutela sua divi legerunt arbores. Quercus Iovi, at myrtus

Veneri placuit, Phoebo laurea, pinus Cybebae, populus celsa Herculi. Minerva admirans quare steriles sumerent interrogavit.

Causam dixit Iuppiter: “Honorem fructu ne videamur vendere.” “At mehercules narrabit quod quis voluerit, oliva nobis propter

fructum est gratior.” Tum sic deorum genitor atque hominum sator: “O nata, merito sapiens dicere omnibus. Nisi utile est quod

facimus, stulta est gloria.” Nihil agere quod non prosit fabella admonet.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti