Libro 3 - Favola 18 - Studentville

Libro 3 - Favola 18

Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens cantus luscinii quod sibi non

tribuerit; illum esse cunctis auribus mirabilem, se derideri simul ac vocem miserit. Tunc consolandi gratia dixit dea: “Sed

forma vincis, vincis magnitudine; nitor smaragdi collo praefulget tuo, pictisque plumis gemmeam caudam explicas.” “Quo mi”

inquit “mutam speciem si vincor sono?” “Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae; tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,

augurium corvo, laeva cornici omina; omnesque propriis sunt contentae dotibus. Noli adfectare quod tibi non est datum, delusa

ne spes ad querelam reccidat.”

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti