Libro 3 - Favola 7 - Studentville

Libro 3 - Favola 7

Quam dulcis sit libertas breviter proloquar. Cani

perpasto macie confectus lupus forte occurrit; dein, salutati invicem ut restiterunt,” Unde sic, quaeso, nites? Aut quo cibo

fecisti tantum corporis? Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.” Canis simpliciter: “Eadem est condicio tibi, praestare domino

si par officium potes.” “Quod?” inquit ille. “Custos ut sis liminis, a furibus tuearis et noctu domum. Adfertur ultro panis; de

mensa sua dat ossa dominus; frusta iactat familia, et quod fastidit quisque pulmentarium. Sic sine labore venter impletur

meus.” “Ego vero sum paratus: nunc patior nives imbresque in silvis asperam vitam trahens. Quanto est facilius mihi sub tecto

vivere, et otiosum largo satiari cibo!” “Veni ergo mecum.” Dum procedunt, aspicit lupus a catena collum detritum cani. “Unde

hoc, amice?” “Nil est.” “Dic, sodes, tamen.” “Quia videor acer, alligant me interdiu, luce ut quiescam, et vigilem nox cum

venerit: crepusculo solutus qua visum est vagor.” “Age, abire si quo est animus, est licentia?” “Non plane est” inquit. “Fruere

quae laudas, canis; regnare nolo, liber ut non sim mihi.”

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti