Libro 3 - Favola 8 - Studentville

Libro 3 - Favola 8

Praecepto monitus saepe te considera. Habebat quidam filiam turpissimam,

idemque insignem pulchra facie filium. Hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit, pueriliter ludentes forte inspexerunt.

Hic se formosum iactat; illa irascitur nec gloriantis sustinet fratris iocos, accipiens ( quid enim? ) cuncta in contumeliam.

Ergo ad patrem decurrit laesura invicem, magnaque invidia criminatur filium, vir natus quod rem feminarum tetigerit. Amplexus

ille utrumque et carpens oscula dulcemque in ambos caritatem partiens, “Cotidie” inquit “speculo vos uti volo, tu formam ne

corrumpas nequitiae malis, tu faciem ut istam moribus vincas bonis.”

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti