Libro 3, Par. 11 - Studentville

Libro 3, Par. 11

CATILINARIE DI CICERONE, VERSIONE TRADOTTA – TESTO LATINO. Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse

dicebat Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita:

‘Quis sim, scies ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in locum sis progressus. Vide, ecquid tibi iam

sit necesse, et cura, ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.’ Gabinius deinde introductus cum primo impudenter

respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quae Galli insimulabant, negavit.

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti