Libro 3, Par. 23 - Studentville

Libro 3, Par. 23

Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est,

celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi saepe honores dis inmortalibus iusti habiti sunt ac debiti,

sed profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu [erepti]; sine caede, sine sanguine,

sine exercitu, sine dimicatione togati me uno togato duce et imperatore vicistis.

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti