Libro 3, Par. da 101 a 105 - Studentville

Libro 3, Par. da 101 a 105

Paragrafo 101
At stulte qui non modo non censuerit captivos remittendos verum etiam dissuaserit. Quo

modo stulte? etiamne si rei publicae conducebat? Potest autem quod inutile rei publicae sit id cuiquam civi utile esse?

Pervertunt homines ea quae sunt fundamenta naturae cum utilitatem ab honestate seiungunt. Omnes enim expetimus utilitatem ad

eamque rapimur nec facere aliter ullo modo possumus. Nam quis est qui utilia fugiat? aut quis potius qui ea non studiosissime

persequatur? Sed quia nusquam possumus nisi in laude decore honestate utilia reperire propterea illa prima et summa habemus

utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.

Paragrafo 102
Quid est

igitur dixerit quis in iure iurando? num iratum timemus Iovem? At hoc quidem commune est omnium philosophorum non eorum modo

qui deum nihil habere ipsum negotii dicunt nihil exhibere alteri sed eorum etiam qui deum semper agere aliquid et moliri volunt

numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Juppiter plus nocere potuisset quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla

igitur vis fuit religionis quae tantam utilitatem perverteret. An ne turpiter faceret? Primum minima de malis? Non igitur

tantum mali turpitudo ista habebat quantum ille cruciatus. Deinde illud etiam apud Accium:
“Fregistin

fidem?
Neque dedi neque do infideli cuiquam.”
quamquam ab impio rege dicitur luculente tamen

dicitur.

Paragrafo 103
Addunt etiam quemadmodum nos dicamus videri quaedam utilia quae

non sint sic se dicere videri quaedam honesta quae non sunt ut hoc ipsum videtur honestum conservandi iuris iurandi causa ad

cruciatum revertisse sed fit non honestum quia quod per vim hostium esset actum ratum esse non debuit. Addunt etiam quicquid

valde utile sit id fieri honestum etiam si antea non videretur. Haec fere contra Regulum. Sed prima

videamus.

Paragrafo 104
Non fuit Juppiter metuendus ne iratus noceret qui neque irasci

solet nec nocere. Haec quidem ratio non magis contra Reguli quam contra omne ius iurandum valet. Sed in iure iurando non qui

metus sed quae vis sit debet intellegi. Est enim ius iurandum affirmatio religiosa; quod autem affirmate quasi deo teste

promiseris id tenendum est. Iam enim non ad iram deorum quae nulla est sed ad iustitiam et ad fidem pertinet. Nam praeclare

Ennius:
“O Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iovis.”
Qui ius igitur iurandum violat is fidem violat quam in

Capitolio vicinam Iovis optimi maximi ut in Catonis oratione est maiores nostri esse

voluerunt.

Paragrafo 105
At enim ne iratus quidem Juppiter plus Regulo nocuisset quam

sibi nocuit ipse Regulus. Certe si nihil malum esset nisi dolere. Id autem non modo non summum malum sed ne malum quidem esse

maxima auctoritate philosophi affirmant. Quorum quidem testem non mediocrem sed haud scio an gravissimum Regulum nolite quaeso

vituperare. Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi Romani qui retinendi officii causa cruciatum subierit

voluntarium? Nam quod aiunt minima de malis id est ut turpiter potius quam calamitose; an est ullum maius malum turpitudine?

Quae si in deformitate corporis habeat aliquid offensionis quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri?

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti