Paragrafo 11
Quam ob rem de iudicio Panaetii dubitari non
potest; rectene autem hanc tertiam partem ad exquirendum officium adiunxerit an secus de eo fortasse disputari potest. Nam sive
honestum solum bonum est ut Stoicis placet sive quod honestum est id ita summum bonum est quemadmodum Peripateticis vestris
videtur ut omnia ex altera parte collocata vix minimi momenti instar habeant dubitandum non est quin numquam possit utilitas
cum honestate contendere. Itaque accepimus Socratem exsecrari solitum eos qui primum haec natura cohaerentia opinione
distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi ut et quicquid honestum esset id utile esse censerent nec utile quicquam quod
non honestum.
Paragrafo 12
Quodsi is esset Panaetius qui virtutem propterea colendam
diceret quod ea efficiens utilitatis esset ut ii qui res expetendas vel voluptate vel indolentia metiuntur liceret ei dicere
utilitatem aliquando cum honestate pugnare. Sed cum sit is qui id solum bonum iudicet quod honestum sit quae autem huic
repugnent specie quadam utilitatis eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione peiorem non videtur debuisse
eiusmodi deliberationem introducere in qua quod utile videretur cum eo quod honestum est
compararetur.
Paragrafo 13
Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur convenienter
naturae vivere id habet hanc ut opinor sententiam cum virtute congruere semper cetera autem quae secundum naturam essent ita
legere si ea virtuti non repugnarent. Quod cum ita sit putant quidam hanc comparationem non recte introductam nec omnino de eo
genere quicquam praecipiendum fuisse. Atque illud quidem honestum quod proprie vereque dicitur id in sapientibus est solis
neque a virtute divelli umquam potest. In iis autem in quibus sapientia perfecta non est ipsum illud quidem perfectum honestum
nullo modo similitudines honesti esse possunt.
Paragrafo 14
Haec enim officia de
quibus his libris disputamus media Stoici appellant; ea communia sunt et late patent quae et ingenii bonitate multi assequuntur
et progressione discendi. Illud autem officium quod rectum idem appellant perfectum atque absolutum est et ut idem dicunt omnes
numeros habet nec praeter sapientem cadere in quemquam potest.
Paragrafo 15
Cum autem
aliquid actum est in quo media officia compareant id cumulate videtur esse perfectum propterea quod vulgus quid absit a
perfecto non fere intellegit; quatenus autem intellegit nihil putat praetermissum quod idem in poematis in picturis usu venit
in aliisque compluribus ut delectentur imperiti laudentque ea quae laudanda non sint ob eam credo causam quod insit in his
aliquid probi quod capiat ignaros qui idem quid in unaquaque re vitii sit nequeant iudicare. Itaque cum sunt docti a peritis
desistunt facile sententia. Haec igitur officia de quibus his libris disserimus quasi secunda quaedam honesta esse dicunt non
sapientium modo propria sed cum omni hominum genere communia.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone