Paragrafo 16
Itaque iis omnes in quibus
est virtutis indoles commoventur. Nec vero cum duo Decii aut duo Scipiones fortes viri commemorantur aut cum Fabricius aut
Aristides iustus nominatur aut ab illis fortitudinis aut ab his iustitiae tamquam a sapiente petitur exemplum; nemo enim horum
sic sapiens ut sapientem volumus intellegi nec ii qui sapientes habiti et nominati M. Cato et C. Laelius sapientes fuerunt ne
illi quidem septem sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quandam gerebant speciemque
sapientium.
Paragrafo 17
Quocirca nec id quod vere honestum est fas est cum utilis
repugnantia comparari nec id quod communiter appellamus honestum quod colitur ab iis qui bonos se viros haberi volunt cum
emolumentis umquam est comparandum tamque id honestum quod in nostram intellegentiam cadit tuendum conservandumque nobis est
quam illud quod proprie dicitur vereque est honestum sapientibus; aliter enim teneri non potest si quae ad virtutem est facta
progressio. Sed haec quidem de his qui conservatione officiorum existimantur boni.
Paragrafo
18
Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis neque ea volunt praeponderari honestate ii solent in deliberando
honestum cum eo quod utile putant comparare boni viri non solent. Itaque existimo Panaetium cum dixerit homines solere in hac
comparatione dubitare hoc ipsum sensisse quod dixerit solere modo non etiam oportere. Etenim non modo pluris putare quod utile
videatur quam quod honestum sit sed etiam haec inter se comparare et in his addubitare turpissimum est. Quid ergo est quod non
numquam dubitationem adferre soleat considerandumque videatur? Credo si quando dubitatio accidit quale sit id de quo
consideretur.
Paragrafo 19
Saepe enim tempore fit ut quod turpe plerumque haberi
soleat inveniatur non esse turpe. Exempli causa ponatur aliquid quod pateat latius. Quod potest maius scelus quam non modo
hominem sed etiam familiarem hominem occidere? Num igitur se adstrinxit scelere si qui tyrannum occidit quamvis familiarem?
Populo quidem Romano non videtur qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat. Vicit ergo utilitas honestatem?
Immo vero honestas utilitatem secuta est. Itaque ut sine ullo errore diiudicare possimus si quando cum illo quod honestum
intellegimus pugnare id videbitur quod appellamus utile formula quaedam constituenda est; quam si sequemur in comparatione
rerum ab officio numquam recedemus.
Paragrafo 20
Erit autem haec formula Stoicorum
rationi disciplinaeque maxime consentanea; quam quidem his libris propterea sequimur quod quamquam et a veteribus Academicis et
a Peripateticis vestris qui quondam idem erant qui Academici quae honesta sunt anteponuntur iis quae videntur utilia tamen
splendidius haec ab eis disserentur quibus quicquid honestum est idem utile videtur nec utile quicquam quod non honestum quam
ab iis quibus et honestum aliquid non utile aut utile non honestum. Nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat ut
quodcumque maxime probabile occurrat id nostro iure liceat defendere. Sed redeo ad formulam.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone