Libro 3, Par. da 21 a 25 - Studentville

Libro 3, Par. da 21 a 25

Paragrafo 21
Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis

est contra naturam quam mors quam paupertas quam dolor quam cetera quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis. Nam

principio tollit convictum humanum et societatem. Si enim sic erimus adfecti ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut

violet alterum disrumpi necesse est eam quae maxime est secundum naturam humani generis

societatem.

Paragrafo 22
Ut si unum quodque membrum sensum hunc haberet ut posse

putaret se valere si proximi membri valitudinem ad se traduxisset debilitari et interire totum corpus necesse esset sic si unus

quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque quod cuique possit emolumenti sui gratia societas hominum et

communitas evertatur necesse est. Nam sibi ut quisque malit quod ad usum vitae pertineat quam alteri adquirere concessum est

non repugnante natura illud natura non patitur ut aliorum spoliis nostras facultates copias opes

augeamus.

Paragrafo 23
Neque vero hoc solum natura id est iure gentium sed etiam

legibus populorum quibus in singulis civitatibus res publica continetur eodem modo constitutum est ut non liceat sui commodi

causa nocere alteri. Hoc enim spectant leges hoc volunt incolumem esse civium coniunctionem; quam qui dirimunt eos morte

exsilio vinclis damno coercent. Atque hoc multo magis efficit ipsa naturae ratio quae est lex divina et humana; cui parere qui

velit (omnes autem parebunt qui secundum naturam volent vivere) numquam committet ut alienum appetat et id quod alteri

detraxerit sibi adsumat.

Paragrafo 24
Etenim multo magis est secundum naturam

excelsitas animi et magnitudo itemque comitas iustitia liberalitas quam voluptas quam vita quam divitiae; quae quidem

contemnere et pro nihilo ducere comparantem cum utilitate communi magni animi et excelsi est. [Detrahere autem de altero sui

commodi causa magis est contra naturam quam mors quam dolor quam cetera generis eiusdem.]

Paragrafo 25
Itemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus si fieri possit

conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere imitantem Herculem illum quem hominum fama beneficiorum memor

in concilio caelestium conlocavit quam vivere in solitudine non modo sine ullis molestiis sed etiam in maximis voluptatibus

abundantem omnibus copiis ut excellas etiam pulchritudine et viribus. Quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe

illam vitam huic anteponit. Ex quo efficitur hominem naturae oboedientem homini nocere non posse.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti