Paragrafo 41
At in eo rege qui urbem
condidit non item. Species enim utilitatis animum pepulit eius; cui cum visum esset utilius solum quam cum altero regnare
fratrem interemit. Omisit hic et pietatem et humanitatem ut id quod utile videbatur neque erat assequi posset et tamen muri
causa opposuit speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam. Peccavit igitur pace vel Quirini vel Romuli
dixerim.
Paragrafo 42
Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt aliisque
tradendae cum his ipsi egeamus sed suae cuique utilitati quod sine alterius iniuria fiat serviendum est. Scite Chrysippus ut
multa “qui stadium inquit currit eniti et contendere debet quam maxime possit ut vincat supplantare eum quicum certet aut manu
depellere nullo modo debet; sic in vita sibi quemque petere quod pertineat ad usum non iniquum est alteri deripere ius non
est”.
Paragrafo 43
Maxime autem perturbantur officia in amicitiis quibus et non
tribuere quod recte possis et tribuere quod non sit aequum contra officium est. Sed huius generis totius breve et non difficile
praeceptum est. Quae enim videntur utilia honores divitiae voluptates cetera generis eiusdem haec amicitiae numquam anteponenda
sunt. At neque contra rem publicam neque contra ius iurandum ac fidem amici causa vir bonus faciet ne si iudex quidem erit de
ipso amico; ponit enim personam amici cum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae ut veram amici causam esse malit ut orandae
litis tempus quoad per leges liceat accomodet.
Paragrafo 44
Cum vero iurato sententia
dicendast meminerit deum se adhibere testem id est ut ego arbitror mentem suam qua nihil homini dedit deus ipse divinius.
Itaque praeclarum a maioribus accepimus morem rogandi iudicis si eum teneremus qvae salva fide facere possit. Haec rogatio ad
ea pertinet quae paulo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi. Nam si omnia facienda sint quae amici velint non
amicitiae tales sed coniurationes putandae sint.
Paragrafo 45
Loquor autem de
communibus amicitiis; nam in sapientibus viris perfectisque nihil potest esse tale. Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc
animo inter se fuisse ut cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset et is qui morti addictus esset paucos
sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset vas factus est alter eius sistendi ut si ille non revertisset moriendum
esset ipsi. Qui cum ad diem se recepisset admiratus eorum fidem tyrannus petivit ut se ad amicitiam tertium
adscriberent.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone