Libro 3, Par. da 51 a 55 - Studentville

Libro 3, Par. da 51 a 55

Paragrafo 51
In huiusmodi causis aliud Diogeni Babylonio videri solet magno et gravi Stoico aliud

Antipatro discipulo eius homini acutissimo; Antipatro omnia patefacienda ut ne quid omnino quod venditor norit emptor ignoret

Diogeni venditorem quatenus iure civili constitutum sit dicere vitia oportere cetera sine insidiis agere et quoniam vendat

velle quam optime vendere. “Advexi eui vendo meum non pluris quam ceteri fortasse etiam minoris cum maior est copia; cui fit

iniuria?”

Paragrafo 52
Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: “Quid ais? tu cum

hominibus consulere debeas et servire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae quibus parere et

quae sequi debeas ut utilitas tua communis sit utilitas vicissimque communis utilitas tua sit celabis homines quid iis adsit

commoditatis et copiae? Respondebit Diogenes fortasse sic: “Aliud est celare aliud tacere neque ego nunc te celo si tibi non

dico quae natura deorum sit qui sit finis bonorum quae tibi plus prodessent cognita quam tritici vilitas. Sed non quicquid tibi

audire utile est idem mihi dicere necesse est.”

Paragrafo 53
“Immo vero” inquiet ille

“necesse est si quidem meministi esse inter homines natura coniunctam societatem.” “Memini” inquiet ille “sed num ista societas

talis est ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ita est ne vendendum quidem quicquam est sed donandum.”
Vides in hac tota

disceptatione non illud dici “quamvis hoc turpe sit tamen quoniam expedit faciam” sed ita expedire ut turpe non sit ex altera

autem parte ea re quia turpe sit non esse faciendum.

Paragrafo 54
Vendat aedes vir

bonus propter aliqua vitia quae ipse norit ceteri ignorent pestilentes sint et habeantur salubres ignoretur in omnibus

cubiculis apparere serpentes sint male materiatae et ruinosae sed hoc praeter dominum nemo sciat; quaero si haec emptoribus

venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo. quam se venditurum putarit num id iniuste aut improbe fecerit? “Ille

vero” inquit Antipater. “Quid est enim aliud erranti viam non monstrare quod Athenis execrationibus publicis sanctum est si hoc

non est emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere. Plus etiam est quam viam non monstrare; nam est

scientem in errorem alterum inducere.”

Paragrafo 55
Diogenes contra “Num te emere

coegit qui ne hortatus quidem est? Ille quod non placebat proscripsit tu quod placebat emisti. Quod si qui proscribunt villam

bonam beneque aedificatam non existimantur fefellisse etiam si illa nec bona est nec aedificata ratione multo minus qui domum

non laudarunt. Ubi enim iudicium emptoris est ibi fraus venditoris quae potest esse? Sin autem dictum non omne praestandum est

quod dictum non est id praestandum putas? Quid vero est stultius quam venditorem eius rei quam vendat vitia narrare? Quid autem

tam absurdum quam si domini iussu ita praeco praedicet: “6domum pestilentem vendo?”

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti