Libro 3, Par. da 76 a 80 - Studentville

Libro 3, Par. da 76 a 80

Paragrafo 76
At vero si qui voluerit animi sui complicatam notionem evolvere iam se ipse doceat eum

virum bonum esse qui prosit quibus possit noceat nemini nisi lacessitus iniuria. Quid ergo? Hic non noceat qui quodam quasi

veneno perficiat ut veros heredes moveat in eorum locum ipse succedat? “Non igitur faciat” dixerit quis “quod utile sit quod

expediat?” Immo intellegat nihil nec expedire nec utile esse quod sit iniustum. Hoc qui non didicerit bonus vir esse non

poterit.

Paragrafo 77
C. Fimbriam consularem audiebam de patre nostro puer iudicem M.

Lutatio Pinthiae fuisse equiti Romano sane honesto cum is sponsionem fecisset ni vir bonvs esset. Itaque ei dixisse Fimbriam se

illam rem numquam iudicaturum ne aut spoliaret fama probatum hominem si contra iudicavisset aut statuisse videretur virum bonum

esse aliquem cum ea res innumerabilibus officiis et laudibus contineretur. Huic igitur viro bono quem Fimbria etiam non modo

Socrates noverat nullo modo videri potest quicquam esse utile quod non honestum sit. Itaque talis vir non modo facere sed ne

cogitare quidem quicquam audebit quod non audeat praedicare. Haec non turpe est dubitare philosophos quae ne rustici quidem

dubitent? a quibus natum est id quod iam contritum est vetustate proverbium. Cum enim fidem alicuius bonitatemque laudant

dignum esse dicunt quicum in tenebris mices. Hoc quam habet vim nisi illam nihil expedire quod non deceat etiam si id possis

nullo refellente optinere?

Paragrafo 78
Videsne hoc proverbio neque Gygi illi posse

veniam dari neque huic quem paulo ante fingebam digitorum percussione hereditates omnium posse converrere? Ut enim quod turpe

est id quamvis occultetur tamen honestum fieri nullo modo potest sic quod honestum non est id utile ut sit effici non potest

adversante et repugnante natura.

Paragrafo 79
At enim cum permagna praemia sunt est

causa peccandi. C. Marius cum a spe consulatus longe abesset et iam septimum annum post praeturam iaceret neque petiturus

umquam consulatum videretur Q. Metellum cuius legatus erat summum virum et civem cum ab eo imperatore suo Romam missus esset

apud populum Romanum criminatus est bellum illum ducere si se consulem fecissent brevi tempore aut vivum aut mortuum Iugurtham

se in potestatem populi Romani redacturum. Itaque factus est ille quidem consul sed a fide iustitiaque discessit qui optimum et

gravissimum civem cuius legatus et a quo missus esset in invidiam falso crimine

adduxerit.

Paragrafo 80
Ne noster quidem Gratidianus officio viri boni functus est tum

cum praetor esset collegiumque praetorium tribuni plebi adhibuissent ut res nummaria de communi sententia constitueretur;

iactabatur enim temporibus illis nummus sic ut nemo posset scire quid haberet. Conscripserunt communiter edictum cum poena

atque iudicio constitueruntque ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent. Et ceteri quidem alius alio: Marius ab

subselliis in rostra recta idque quod communiter compositum fuerat solus edixit. Et ea res si quaeris ei magno honori fuit;

omnibus vicis statuae ad eas tus cerei. Quid multa? Nemo umquam multitudini fuit carior.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti