Libro 3, Par. da 96 a 100 - Studentville

Libro 3, Par. da 96 a 100

Paragrafo 96
Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo libro officia duximus in eisdem versemur

cum docebimus ea quae videantur esse utilia neque sint quam sint virtutis inimica. Ac de prudentia quidem quam vult imitari

malitia itemque de iustitia quae semper est utilis disputatum est. Reliquae sunt duae partes honestatis quarum altera in animi

excellentis magnitudine et praestantia cernitur altera in conformatione et moderatione continentiae et

temperantiae.

Paragrafo 97
Utile videbatur Ulixi ut quidem poetae tragici prodiderunt

nam apud Homerum optimum auctorem talis de Ulixe nulla suspicio est sed insimulant eum tragoediae simulatione insaniae militiam

subterfugere voluisse. Non honestum consilium at utile ut aliquis fortasse dixerit regnare et Ithacae vivere otiose cum

parentibus cum uxore cum filio. Ullum tu decus in cotidianis laboribus cum hac tranquillitate conferendum putas? Ego vero istam

contemnendam et abiciendam quoniam quae honesta non sit ne utilem quidem esse

arbitror.

Paragrafo 98
Quid enim auditurum putas fuisse Ulixem si in illa simulatione

perseverasset? Qui cum maximas res gesserit in bello tamen haec audiat ab Aiace
“Cuius ipse princeps iuris iurandi

fuit
Quod omnes scitis solus neglexit fidem.
Furere adsimulare ne coiret institit.
Quod ni Palamedi perspicax

prudentia
Istius percepset malitiosam audaciam
Fide sacratae ius perpetuo falleret.”

Paragrafo 99
Illi vero non modo cum hostibus verum etiam cum fluctibus id quod

fecit dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum. Sed omittamus et fabulas et

externa; ad rem factam nostramque veniamus. M. Atilius Regulus cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce

Xanthippo Lacedaemonio imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare iuratus missus est ad senatum ut nisi redditi essent Poenis

captivi nobiles quidam rediret ipse Carthaginem. Is cum Romam venisset utilitatis speciem videbat sed eam ut res declarat

falsam iudicavit; quae erat talis: manere in patria esse domui suae cum uxore cum liberis quam calamitatem accepisset in bello

communem fortunae bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum. Quis haec negat esse utilia? quem censes? Magnitudo

animi et fortitudo negat.

Paragrafo 100
Num locupletiores quaeris auctores? Harum enim

est virtutum proprium nihil extimescere omnia humana despicere nihil quod homini accidere possit intolerandum putare. Itaque

quid fecit? In senatum venit mandata euit sententiam ne diceret recusavit; quamdiu iure iurando hostium teneretur non esse se

senatorem. Atque illud etiam (“O stultum hominem” dixerit quispiam “et repugnantem utilitati suae!”) reddi captivos negavit

esse utile; illos enim adulescentes esse et bonos duces se iam confectum senectute. Cuius cum valuisset auctoritas captivi

retenti sunt ipse Carthaginem rediit neque eum caritas patriae retinuit nec suorum. Neque vero tum ignorabat se ad

crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci sed ius iurandum conservandum putabat. Itaque tum cum vigilando

necabatur erat in meliore causa quam si domi senex captivus periurus consularis remansisset.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti