Libro 3 - Prologo - Studentville

Libro 3 - Prologo

Phaedri libellos legere si desideras, vaces oportet, Eutyche, a negotiis, ut liber animus

sentiat vim carminis. “Verum” inquis “tanti non est ingenium tuum, momentum ut horae pereat officiis meis.” Non ergo causa est

manibus id tangi tuis, quod occupatis auribus non convenit. Fortasse dices: “Aliquae venient feriae, quae me soluto pectore ad

studium vocent.” Legesne, quaeso, potius viles nenias, impendas curam quam rei domesticae, reddas amicis tempora, uxori vaces,

animum relaxes, otium des corpori, ut adsuetam fortius praestes vicem? Mutandum tibi propositum est et vitae genus, intrare si

Musarum limen cogitas. Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, in quo Tonanti sancta Mnemosyne Iovi, fecunda novies, artium

peperit chorum, quamvis in ipsa paene natus sim schola, curamque habendi penitus corde eraserim, nec Pallade hanc invita in

vitam incubuerim, fastidiose tamen in coetum recipior. Quid credis illi accidere qui magnas opes exaggerare quaerit omni

vigilia, docto labori dulce praeponens lucrum? Sed iam, “quodcumque fuerit,” ut dixit Sinon ad regem cum Dardaniae perductus

foret, librum exarabo tertium Aesopi stilo, honori et meritis dedicans illum tuis. Quem si leges, laetabor; sin autem minus,

habebunt certe quo se oblectent posteri. Nunc, fabularum cur sit inventum genus, brevi docebo. Servitus obnoxia, quia quae

volebat non audebat dicere, affectus proprios in fabellas transtulit, calumniamque fictis elusit iocis. Ego illius pro semita

feci viam, et cogitavi plura quam reliquerat, in calamitatem deligens quaedam meam. quodsi accusator alius Seiano foret, si

testis alius, iudex alius denique, dignum faterer esse me tantis malis, nec his dolorem delenirem remediis. Suspicione si quis

errabit sua, et, rapiens ad se quod erit commune omnium, stulte nudabit animi conscientiam, huic excusatum me velim nihilo

minus. Neque enim notare singulos mens est mihi, verum ipsam vitam et mores hominum ostendere. Rem me professum dicet fors

aliquis gravem. Si Phryx Aesopus potuit, si Anacharsis Scythes aeternam famam condere ingenio suo, ego litteratae qui sum

proprior Graeciae, cur somno inerti deseram patriae decus, Threissa cum gens numeret auctores deos, Linoque Apollo sit parens,

Musa Orpheo, qui saxa cantu movit et domuit feras Hebrique tenuit impetus dulci mora? Ergo hinc abesto, Livor, ne frustra

gemas, quoniam mihi sollemnis dabitur gloria. Induxi te ad legendum? Sincerum mihi candore noto reddas iudicium peto.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti