Libro 4 - Favola 14 - Studentville

Libro 4 - Favola 14

Tacere tormentum, poenast loqui. Cum se ferarum regem

fecisset leo, et aequitatis vellet famam consequi, a pristina deflexit consuetudine, atque inter illas tenui contentus cibo

sancta incorrupta iura reddebat fide Postquam labare coepit paenitentia, et mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in

secretum et fallacia quaerere si ei os puteret. Illos qui dicebant “putet,” et qui dicebant “non putet,” omnes tamen laniabat,

ita ut saturaretur sanguine. Cum multis hoc fecisset, postea simium interrogabat si putorem haberet in ore. Ille quasi

cinnamomum dixit fragrare et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatorem, sed, ut deciperet, mutavit fidem et quaesivit

fraudem, atque languere se simulabat. Continuo venerunt medici; qui, ut venas consideraverunt pulsum sanum ut viderunt,

suaserunt ei sumere cibum aliquem qui levis esset et tolleret fastidium pro digestione, ut regibus omnia licent. “Ignota est”

inquit “mihi caro simii; vellem illam probare.” Ut est locutus, statim necatur beniloquus simius, ut eius carnem cito escam

sumeret. Una enim est poena loquentis et non loquentis.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti