Libro 4 - Favola 15 - Studentville

Libro 4 - Favola 15

Inter capellas agno palanti canis “Stulte” inquit “erras; non est hic mater tua.” Ovesque segregatas ostendit

procul. “Non illam quaero quae cum libitum est concipit, dein portat onus ignotum certis mensibus, novissime prolapsam effundit

sarcinam; verum illam quae me nutrit admoto ubere, fraudatque natos lacte ne desit mihi.” “Tamen illa est potior quae te

peperit.” “Non ita. Beneficium sane magnum natali dedit, ut expectarem lanium in horas singulas! Unde illa scivit niger an

albus nascerer? Age porro, parere si voluisset feminam, quid profecisset cum crearer masculus? Cuius potestas nulla in gignendo

fuit, cur hac sit potior quae iacentis miserita est, dulcemque sponte praestat benevolentiam? Facit parentes bonitas, non

necessitas.” His demonstrare voluit auctor versibus obsistere homines legibus, meritis capi.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti