Libro 4 - Favola 2 - Studentville

Libro 4 - Favola 2

Ioculare tibi videmur: et sane

levi, dum nil habemus maius, calamo ludimus. Sed diligenter intuere has nenias; quantum in pusillis utilitatem reperies! Non

semper ea sunt quae videntur: decipit frons prima multos, rara mens intellegit quod interiore condidit cura angulo. Hoc ne

locutus sine mercede existimer, fabellam adiciam de mustela et muribus. Mustela, cum annis et senecta debilis mures veloces non

valeret adsequi, involvit se farina et obscuro loco abiecit neclegenter. Mus, escam putans, adsiluit et comprensus occubuit

neci; alter similiter, deinde perit et tertius. post aliquot venit saeculis retorridus, qui saepe laqueos et muscipula

effugerat; proculque insidias cernens hostis callidi, “Sic valeas,” inquit, “ut farina es, quae iaces!”

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti