Libro 4 - Favola 5 - Studentville

Libro 4 - Favola 5

Plus esse in uno saepe quam in turba boni narratione posteris tradam brevi. Quidam decedens tres reliquit filias, unam

formosam et oculis venantem viros, at alteram lanificam et frugi rusticam, devotam vino tertiam et turpissimam. Harum autem

matrem fecit heredem senex sub condicione, totam ut fortunam tribus aequaliter distribuat, sed tali modo: “Ni data possideant

aut fruantur”; tum “simul habere res desierint quas acceperint, centena matri conferant sestertia.” Athenas rumor implet, mater

sedula iuris peritos consulit; nemo expedit quo pacto ni possideant quod fuerit datum, fructumve capiant; deinde quae tulerint

nihil quanam ratione conferant pecuniam. Postquam consumpta est temporis longi mora, nec testamenti potuit sensus colligi,

fidem advocavit iure neglecto parens. Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, lavationem argenteam, eunuchos glabros;

lanificae agellos, pecora, villam, operarios, boves, iumenta et instrumentum rusticum; potrici plenam antiquis apothecam cadis,

domum politam et delicatos hortulos. Sic destinata dare cum vellet singulis et adprobaret populus, qui illas noverat, Aesopus

media subito in turba constitit: “O si maneret condito sensus patri, quam graviter ferret quod voluntatem suam interpretari non

potuissent Attici!” Rogatus deinde solvit errorem omnium: “Domum et ornamenta cum venustis hortulis et vina vetera date

lanificae rusticae; vestem, uniones, pedisequos et cetera illi adsignate vitam quae luxu trahit; agros et villam et pecora cum

pastoribus donate moechae. Nulla poterit perpeti ut moribus quid teneat alienum suis. Deformis cultum vendet ut vinum paret;

agros abiciet moecha ut ornatum paret; at illa gaudens pecore et lanae dedita quacumque summa tradet luxuriam domus. Sic nulla

possidebit quod fuerit datum, et dictam matri conferent pecuniam ex pretio rerum quas vendiderint singulae.” Ita quod multorum

fugit inprudentiam unius hominis repperit sollertia.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti