Libro 4 - Favola 7 - Studentville

Libro 4 - Favola 7

Tu qui nasute scripta destringis mea, et hoc iocurum legere fastidis genus,

parva libellum sustine patientia, severitatem frontis dum placo tuae et in coturnis prodit Aesopus novis: “Utinam nec umquam

Pelii in nemoris iugo pinus bipenni concidisset Thessala, nec ad professae mortis audacem viam fabricasset Argus opere Palladio

ratem, inhospitalis prima quae Ponti sinus patefecit in perniciem Graium et Barbarum. Namque et superbi luget Aeetae domus, et

regna Peliae scelere Medeae iacent, quae, saevum ingenium variis involvens modis, illinc per artus fratris explicuit fugam, hic

caede patris Peliadum infecit manus.” Quid tibi videtur? “Hoc quoque insulsum est”, ait “falsoque dictum, longe quia vetustior

Aegea Minos classe predomuit freta, iustique vindicavit exemplum imperi.” Quid ergo possum facere tibi, lector Cato, si nec

fabellae et iuvant nec fabulae? Noli molestus esse ominino litteris, maiorem exhibeant ne tibi molestiam. Hoc illis dictum qui

stultitia nausiant et, ut putentur sapere, caelum vituperant.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti