Libro 4 - Prologo - Studentville

Libro 4 - Prologo

Cum destinassem terminum operi statuere, in hoc ut aliis

asset materiae satis, consilium tacito corde damnavi [meum] Nam si quis etiam talis est tituli [appetens], quo pacto divinabit

quidnam omiserim, ut illud ipse incipiat famae tradere, sua cuique cum sit animi cogitatio colorque proprius? Ergo non levitas

mihi, sed certa ratio causam scribendi dedit. Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, (quas Aesopias, non Aesopi, nomino,

quia paucas ille ostendit, ego plures sero, usus vetusto genere sed rebus novis,) quartum libellum cum vacaris perleges. Hunc

obtrectare si volet malignitas, imitari dum non possit, obtrectet licet. Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui vestras

in chartas verba transfertis mea, dignumque longa iudicatis memoria. Inlitteratum plausum nec desidero.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti