Libro 5 - Favola 3 - Studentville

Libro 5 - Favola 3

Calvi momordit musca nudatum caput, quam opprimere

captans alapam sibi duxit gravem. Tunc illa inridens: “Punctum volucris parvulae voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,

iniuriae qui addideris contumeliam?” Respondit: “Mecum facile redeo in gratiam, quia non fuisse mentem laedendi scio. Sed te,

contempti generis animal improbum, quae delectaris bibere humanum sanguinem, optem necare vel maiore incommodo.” Hoc argumento

venia donari decet qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens, illum esse quavis dignum poena iudico.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti