Libro 5 - Favola 7 - Studentville

Libro 5 - Favola 7

Ubi vanus animus aura captus

frivola arripuit insolentem sibi fiduciam, facile ad derisum stulta levitas ducitur. Princeps tibicen notior paulo fuit, operam

Bathyllo solitus in scaena dare. Is forte ludis, non satis memini quibus, dum pegma rapitur, concidit casu gravi necopinus et

sinistram fregit tibiam, duas cum dextras maluisset perdere. Inter manus sublatus et multum gemens domum refertur. Aliquot

menses transeunt, ad sanitatem dum venit curatio. Ut spectatorum molle est et lepidum genus, desiderari coepit, cuius flatibus

solebat excitari saltantis vigor. Erat facturus ludos quidam nobilis. Is, ut incipiebat Princeps ad baculum ingredi, perducit

pretio precibus ut tantummodo ipso ludorum ostenderet sese die. Qui simul advenit, rumor de tibicine fremit in theatro: quidam

adfirmant mortuum, quidam in conspectum proditurum sine mora. Aulaeo misso, devolutis tonitribus, di sunt locuti more

translaticio. Tunc chorus ignotum modo reducto canticum insonuit, cuius haec fuit sententia: laetare incolumis Roma salvo

proncipe Roma salvo principe. In plausus consurrectum est. Iactat basia tibicen; gratulari fautores putat. Equester ordo

stultum errorem intellegit magnoque risu canticum repeti iubet. Iteratur illud. Homo meus se in pulpito totum prosternit.

Plaudit inludens eques; rogare populus hunc choro veniam aestimat. Ut vero cuneis notuit res omnibus, Princeps, ligato crure

nivea fascia, niveisque tunicis, niveis etiam calceis, superbiens honore divinae domus, ab universis capite est protrusus

foras.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti